Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
vidissent contineri penitus discrepare, irno per omnia non bono vei modo legitimo emanatas, sed falsa et iniusta suggestione confectas fore fuissent arbitrati et procuratas, pretactus vero Ladislaus filius Petri in dicto termino per se vei suum procuratorem, licet in civitate eorum Jauriensi fuisset et de eadem füge presidio nulla necessitate urgente recessisset, coram ipso capitulo Jauriensi non curasset tamen comparere, adhuc prenominatus Albertus filius et procurator predicti Merhardi quasdam tres literas dictorum capitulorum Jauriensis et Posoniensis ecclesiarnm ac conventus sancti Martini de sacro monte Pannonié inquisicionales, sub una verborum forma confectas, nostro iudiciario examini presentavit, in quarum serie expresse babebatur, quod homines regii ad subsequentis negocii execucionem deputati, presentibus testimoniis capitulorum et conventus supradictorum, talem de infrascriptis die dominico proximo post festum beate Margarethe virginis nunc preteritum in provincia Challoukuz vocata, videlicet in minori comitatu Posoniensi a nobilibus et communibus dicte provincie et villarum hominibus, specialiter in villa Magyar et Ogya vocatis diligenti investigacione prehabita palam et occulte . . scivissent veritatem, quod pretactus Ladislaus filius Petri de eadem Magyar, feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis anno proxime transacto preterita, ad possessionem ipsius Merhardi Januk vocatam in predicto comitatu Posoniensi existentem potencialiter veniendo, die clara quinquagiuta equas equaciales, exceptis poledris earumdem tunc anni presentis, quinquaginta pecudes, duodecim boves, octo equos domitos cum eorum frenis et sellis, centum oves et ducentos porcos ipsius comitis Merhardi, alia plura damna. eidem irrogando, recepi fecisset et abduci, que scilicet pecora cum equaciis et equis prenotatis, quamplures ex predictis nobilibus et communibus hominibus per prefatum Ladislaum depelli et eciam aliqua ex eisdem vendi se vidisse retulissent; insuper idem Nicolaus filius Dominici modo simili quasdam tres literas eorumdem capitulorum et conventus similiter inquisitoriales curavit nobis demonstrare, per quarum series informabamur sub hac forma, quod regii et dictorum capitulorum ac conventus homines in predicto die dominico post festum beate