Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
quibusdam arduis necessitatibus ipsum graviter urgentibus compulsus, specialiter autem quia in presencia magnifici viri domini palatini ordine iudiciario nimium esset pregravatus, possessiones suas videlicet duas villás, utrasque Januk, Chandol, Kurmusd, Kuze et Tolvoy vocatas, in eodem comitatu. Posoniensi existentes, cum omnibus earumdem utilitatibus . . Ladislao filio Petri filii Ivanka personaliter coram predicto capitulo Jauriensi astanti et suis heredibus.. pro quadringentis marcis latorum denariorum viennensium, qualibet marca cum decem pensis computata . . tradidisset et vendidisset coram capitulo Jauriensi prenotato, iure perpetuo . . possidendas . . in alterius vero litere privilegialis continencia denotabatur manifeste, quod Nicolao filio Dominici filii Petri de Januk comitatus Posoniensis ab una parte, et Ladislao filo Petri filii Ivanka de Magyar ab altéra coram predicto capitulo Jauriensi personaliter constitutis, per eundem Nicolaum propositum exstitisset . . quod quia ipse Ladislaus dictum Nicolaum in omnibus suis negociis et agendis totis viribus promovisset res et personam exponendo pro eodem, ideo ipse Nicolaus possessiones suas videlicet Januk superiorem et inferiorem, item Chandal, Kurmusd, Kuzey et Toluov vocatas, eidem Ladislao pro quadringentis marcis iam dudum vendidisset perpetuo possidendas; retulisset eciam idem Nicolaus, quod ipse Ladislaus tunc de novo sibi sexaginta marcas in quadam sua necessitate donasset, ideo ipse vendicionem de dictis possessionibus ipsi Ladislao factam magis ratificare volens assumsisset, quod literas seu iustrumenta universa super ipsis possessionibus confecta, quamprimum ad suam manum rehabére posset, ad manus eiusdem Ladislai assignaret; sí vero aliquas literas specialiter autem literas capituli ecclesie Strigoniensis, quarum vigore in dictis possessionibus modo premisso venditis vei in aliis possessionibus eiusdem Ladislai ius aliquod se babere crederet, dolose reservaret, cassas .. reliquisset ac viribus . . carituras; assumsisset eciam idem Nicolaus ipsum Ladislaum ab omnibus impetitoribus racione dictarum possessionum semper et ubique . . expedire. Quarum literarum perlectis continenciis, quia Nicolaus filius Hermanni procurator prememorati Nicolai filii Dominici preexbibitas duas literas de predicto capitulo Jau-