Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
equaciis mancipiis et rebus a patre eorum derelictis, nunc apud eundem magistrum Martinum ut iidem Berend et Gregorius dicebant babitis et existentibus, exceptis rebus solum per ipsum magistrum Martinum propria sua industria acquisitis, porcionem iudiciario ordine requirere vellent, ut expresserant, facta finali dicte possessionarie divisionis decisione, liberam acquirendi dum vellent et valerent baberent facultatem. Tandem ipsis octavis festi Nativitatis beate virginis occurrentibus, pro dicto magistro Martino filio Berend Paulus filius Gerardi . . ab una, et dictus magister Gregorius filius eiusdem Berend personaliter, pro predicto vero magistro Berend fratre eiusdem uterino Pranciscus filius Dominici de Donisinazecb . . parte ex altéra ad nostram accedentes presenciam, literas prescripti capituli ecclesie Budensis memorialiter confectas nostro iudiciario examini demonstrarunt, continentes seriose, quod ipsum capitulum Budense receptis literis nostris memorialibus nostre iudiciarie deliberacionis modum et formám exprimentibus . . perlectis et intellectis . . cum Egidio filio Dominici homine regie maiestatis in serie aliarum literarum nostrarum ipsis destinatarum, absente Stepbano filio Johannis filii Lotharth qui prius in literis prius memoratis ad hoc deputatus similiter pro homine regio fuisset, ut in eisdem contineretur ad hoc deputato, ipsorum homines . . videlicet magistros Michaelem custodem socium et concanonicum ipsorum ac Thomam succentorem ecclesie eorum prenotate, ad possessionariam divisionem inter magistros Martinum, Berend et Gregorium filios Berend iuxta seriem predictarum literarum nostrarum faciendam ut infra declaretur pro testimoniis duxissent destinandos; qui demum . . retulissent, quod ea que in sepedictis literis nostris continerentur, fideliter prosequi volentes, in octavis festi beati Jacobi apostoli proxime preteriti per nos ad hoc pro termino assignatis et aliis diebus subsequentibus ad hoc aptis et opportunis, primo ad faciem cuiusdam possessionis predictorum filiorum Berend Acha vocate ipsos hereditarii iuris successorio contingentis, et demum ad facies aliarum possessionum eorumdem her editari árum acquisiticiarum et aliarum ubilibet habitarum et existencium ac per quemcunque ipsorum acquisitarum et inventarum, vicinis et