Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

Hegesomlay ab una parte, et Matheus filius Tiburcii de eadem ex altéra coram nobis . . constituti . . sunt confessi, quod super factis terrarum, videlicet sedecim iugera que eondam median­tibus literis . . capituli Castriferrei Salamoni filio Dionisii et Paulo filio eiusdem a comite Alexandro devenerant, et in facto quinque iugera terrarum que sunt suptus vineam eiusdem Salamonis, ipsi Salamoni, Paulo filio suo vei altero Paulo fratri suo a Stephano et Michaele filiis Emerici in concambium fue­rant mediantibus literis eiusdem capituli devoluta, taliter concordassent, quod quia post decessum eiusdem Salamonis et aliorum predictorum eedem terre racione proximitatis et consangvineitatis ipsis devenissent, et nunc litigio ab illicitis detentoribus auferre niterentur, que si rehabere poterunt, di­midietatem earumdem predicto Matheo, aliam vero medietatem Dominico et Uemetrio predictis collocassent, et inter se ordí­nassent, hoc expresso, quod si idem Matheus . . eisdem Do­minico et Demetrio sex marcas . . solvere poterit, extunc illám dimidietatem quam habere dinosceretur, Matheo predicto et suis heredibus perpetuo possidendam resiguarent, nec hoc pretermisso, quod ipsis causis procedendis expensam quam ha­buerint vei expenderint, terciam partém idem Matheus, duas vero partes Dominicus et Demetrius supradicti dare ad invi­cem tenebuntur; hoc eciam expresso, quod si idem Demetrius in exequendis ipsius (így) causis in iudicio quod absit aggra­vari contingat, sepedictus Matheus terciam partém quam assumsit solvere tenebitur; completis autem et determinatis ipsis causis, onmia instrumenta si qua in factis causarum pre­dictarum habuerint, eidem Matheo dare et conferre tenebun­tur. Dátum in festő beati Laurencii martiris, anno domini M° CCC m o XL m o septimo. Hátlapján pecsét nyomaival ;eredetije Keszthelyen, a gr. Festetics cs. ltárában, a »Familia Ujkoha« csomagban. Az elenchusban az évszám hibásan 1217-re tétetett.

Next

/
Thumbnails
Contents