Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
ipsam silvam ad quendam monticulum vulgariter Humukheg dictum deveniret, et in summitate eiusdem montis girando versus meridiem descenderet ad quandam viam vulgariter Humukhegvttia dictam, etper eandem viam versus occidentem declinando ad terciam viam vulgariter Rophayimwtha dictam perveniret, et tandem veniret ad villám prenotatam; pars igitur silve inclusa inter ipsas vias modo iam pretacto cum quibusdam paucis arboribus distinctis ab ipsa silva in porcionem Dionisii devenisset; post boc autem quedam via publica progrediens de predicta villa Percb tendendo versus Waradinum, per predictam silvam ad quendam hortum Humuli deveniret ; in fine itaque eiusdem orti intraret ad quandam viam antiquam erbosam, per quaüi quidem viam erbosam deveniret ad predictam viam prenotato Dionisio separantem; pars igitur silve predictis viis circumdata in porcionem ipsius Zanyo devenisset; tercia vero pars silve eiusdem incipiendo a meta possessionis Pocb cum quadam particula silve Munyro dicta usque viam predictam vulgariterHumukbegutba dictam, cessisset in ius et proprietatem Peryncb prelibati; item aliam possessionem Eghazas Percb vocatam in dicto comitatu existentem distinxissent eo modo, quod a sessione patris ipsorum inclusive a parte septemtrionali versus occidentem transeundo vicus simplicis ordinis usque fmem cessisset Dionisio memorato, ex opposito autem a curia Benedicti inclusive eodem modo vicus simplicis ordinis a parte meridiei similiter usque finem devenisset in proprietatem Zanyo antedicti, ab oriente vero a via per quam itur versus villám Bogus duplici ordine Pyryncb remanente; boc tamen expresso, quod idem Pyryncb unum ordinem a parte ecclesie usque ipsam ecclesiam protensum et non ultra babere debet, alium autem ordinem vici ex opposito usque finem, in superficie autem cuiusdam sessionis babitatoribus vacantis retro sanctuarium ecclesie beati Petri apostoli in eadem fundate existentis iidem Zanyo et Dionisius absque predicto Peryncb iobagiones pro se ipsis coliigere valeant moraturos, ita tamen, quod eandem sessionem babitatoribus vacantem inter se predicti Zanyo et Dionisius divisissent in duas partes coequales, quarum una a parte septemtrionali Dionisio, alia vero a parte orientali cessisset Zanyo memorato;