Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
66. 1341. máj. 5. A pécsi káptalan Siklósi Péter végrendelkezéséről bizony ságlevelet ad. Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis . . significamus . . quod cum nos ad peticionem nobilis viri magistri Petri fratris Gula de Suklous in lecto egritudinis laborantis, duos discretos viros ex nobis et honestos, videlicet magistros Paulum cantorem et Petrum Orodiensem dictum decanum ecclesie nostre antedicte ad audiendum quandam eius confessionem infrascriptam demumque nobis referendam, pro nostris liominibus duxissemus destinandos, iidem postmodum ad nos reversi nobis consona voce dixerunt, quod ipsi feria secunda proxima ante octavas festi beati Georgii martiris proxime preterita, accessissent ad magistrum Petrum supradictum, quem quidem magistrum Petrum in lecto egritudinis graviter decumbentem invenissent. qui in ipsorum presencia confessus exstitisset viva Voce, et sicut mediantibus suis literis nobis insinuare curavit, quod ipse possessiones et porciones possessionarias ubique locorum constitutas, que sibi a suis filiis per divisionem cessissent et ad suam devenissent porcionem, specialiter autem porcionem quam haberet in quaclam possessione Letyne vocata, videlicet rectam dimidietatem eiusdem, que Petro filio Nicolai filii Hontha pro quarta filiali domine avie sue exstiterat impignorata et per . . Ladislaum episcopum Zagrabiensem pro Ladislao suo nepote filio videlicet eiusdem magistri Petri mniore ex nobili domina Katherina vocata sorore videlicet ipsius domini Ladislai episcopi procreato, pro viginti marcis, marcam quamlibet cum sex pensis computando, coram nobis ab eodem redemta exstitit, cum omnibus earum utilitatibus et pertinenciis universis dedisset . . dicto Ladislao suo filio perpetuo possidendas in filios filiorum suorum . . hoc tamen expresso, quod si nutu divino ipsum Ladislaum suum filium ante legitimam etatem de hoc seculo decedere contigerit, extunc eedem possessiones et porciones possessionarie ad manus predicte nobilis domine consortis sue et magistri Sebastiani fratris eiusdem domini Ladislai episcopi iuridice remanerent possidende, • . tamdiu donec ipse magister Petrus aut alii sui filii, ad quos