Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
ipsum contingentem spectantibus, ex consensu . . proximorum suorum et prenotati magistri Tonk et YÍcinorum ac commetaneorum eorumdem, sicut dixerunt usque decem annos post se se succedentes, ipsi magistro Tonk et filiis suis pro quinque marcis bonorum et duplicatorum denariorum compoti Sirmiensis plene ab eodem magistro Tonk receptis, pignori obligasset. . tali forma condicionis mediante, quod idem Ladislaus filius Thome ipsam porcionem suam in prenotata sessione habitam nulla racione mediante nulloque quesito colore a die datarum presencium usque prenotatam decimam revolucionem annualem redimere possit a magistro Tonk prenotato ; sed transacta ipsa decima revolucione annuali, idem Ladislaus prenotatam porcionem suam sessionalem, cum prenotata quantitate pecunie, videlicet quinque marcarum bonorum et duplatorum denariorum compoti Sirmiensis mediante, videlicet cum propriis suis et liberis denariis, absque aliquali pena gravaminis redimere possit a magistro Tonk prenominato; tali tamen nexu mediante, quod idem Ladislaus ipsam porcionem ut premittitur, cum suis propriis denariis et non alterius redimere teneatur, qui si cum denariis alterius hominis ipsam porcionem redimere niteretur. et ipsa redemcione facta alteri . . impignoraret, extunc nullo modo nullaque racione mediante ab eodemmagistro Tonk redimere possit et alienare; prenominatus vero magister Tonk usque prenotatos decem annos in ipsam porcionem iobagiones causa commorandi conducere et ipsam populorum multitudine decorare, ac eandem cum omnibus suis . . pertinenciis . . tamquam suam propriam uti possit et valeat, ita videlicet, quod si transacta ipsa decima revolucione annuali idem Ladislaus ipsam porcionem ut premittitur cum suis propriis denariis et non alterius hominis redimere poterit ab eodem magistro Tonk, extunc idem magister Tonk ipsos iobagiones quos ibi causa commorandi conduxerit, et tunc in ipsa porcione residentes, removere et quocunque voluerit adducere liberam habeat facultatem.. Dátum feria quarta proxima ante festum Nativitatis Domini, anno eiusdem Millesimo CCG m 0 XL™° sexto. Hátlapján pecsét maradványaival; erdetije a b. Eévay cs. ltárában, Eévay fasc. I. 29.