Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

ipsam pecuniain quadraginta marcarum non habens persol­vendi facultatem porciones suas possessionarias in possessio­nibus Toutbkallou et Noghsemyen babitas et ipsum libere contingentes, tamdiu donec pro eisdem quadraginta marcis denariomm compoti Budensis ab eodeui domino Nicolao pala­tino redimere posset, eidem . . Nicolao palatino pacifice possi­dendas, omnesque earumdem usus et proventus ac utilitates universas libere percipiendas pignori obligaverit, tamen quia idem Tbomas de Byry ipsarum porcionum suarum possessio­nariarum redemcionem et quadraginta marcarum solucionem per plurimorum spacia temporum dissimulando se adhuc ad pl úrim os dies facere non posse indixisset, ipse autem . . Ni­colaus palatinus in ipsarum porcionum possessionariarum Tbome de Byry usuum et utilitatum percepciones contra vici­nos et commetaneos ac bomines generacionis eiusdem Tbome de Byry se nullatenus intromitteret ampliores; igitur idem . . Nicolaus palatinus consideratis premissorum singulis, easdem porciones possessionarias iamdicti Thome filii Jobannis de Byry in dictis possessionibus Touthkallou et Noghsemyen ipsum Thomam libere contingentes, iamdictis magistris Ste­pbano filio Stephani de Noghsemyen et Andree filio Iuan de Kallow vicinis scilicet et propinquioribus commetaneis ac bo­minibus generacionis eiusdem Tbome de Byry pro eisdem quadraginta marcis denariorum compoti Budensis tamdiu do­nec idem Thomas de Byry vei successores sui ab eisdem ma­gistris Stepbano et Andrea ac successoribus eorum pro eisdem quadraginta marcis denariorum compoti Budensis coram nobis vei aliis iudicibus curie regie in futurum constituendis redi­mere possent, pacifice possidendas, fructusque et proventus ac utilitates earum universas libere percipiendas dedisset donasset tituloque pignoris contulisset . . isto modo, quod ipsas porcio­nes possessionarias iamdicti Thome de Byry in dictis posses­sionibus Touthkallow et Noghsemyen vocatis habitas, idem . . Nicolaus palatinus eisdem magistris Stephano et Andree in octavis festi sancti Stephani regis nunc proxime venturis, pre­dictum magistrum Ladislaum de Batha statui facérét preinisso iure conservandas et possidendas; ipse autem Thomas de Byry si vellet easdem porciones suas possessionarias ab ipso magistro

Next

/
Thumbnails
Contents