Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
a Yicinariis porcionibus possessionariis, predicto claustro beate virginis et per ipsum . . sanctimonialibus . . eo iure quo ipsis pertinere dinoscitur, sine preiudicio iuris alieni statuissent perpetuo possidendam, nullo alio obice existente preterquam Beke filio Leurenthe, qui in sua et filiorum suorum in personis ipsos a statucione eiusdem palam etmanifeste prohibuisset; séd quia litere nostre boc expresse deciarassent, quod quorumlibet contradiccione non obstante deberet fieri statucio pro predicto claustro, ideo ipsi formám literarum nostrarum observando sepedictam particulam terre eidem claustro beate virginis statuissent, quamvis dictus Beke contradiccionis velamine eisdem obviasset. Quarum literarum rescripcionalium sepius dicti capituli ecclesie Albensis factis exhibicionibus et tenoribus revisis, prememorati Beke filius Leurenthe, Nicolaus Laurencius et Thomas filii sui, pro Ladislao vero similiter filio suo idem Beke cum procuratoriis literis conventus Thykonensis, pro prenominatis autem Nicolao et Johanne filiis Thome filii eiusdem Leurenthe Johannes filius Bene de Meneke cum procuratoriis literis conventus de Almád nostrum iudiciarium personalitar adeuntes conspectum, confessi sunt . . quod licet ipsi predicte particule terre duorum aratrorum Pudrugh nominate per iamdictas dominas sanctimoniales claustri predicti ab ipsis processu iudiciario mediante coram nobis módis premissis reobtente statucionibus legitimis continuas fecerint probibiciones et lites moveri voluerint ampliores, sperantes tamen in ipsa terre particula duorum aratrorum Pudrugh nominata nihil iuris se habere et in futurum posse obtinere, omni liti et accioni quam in eiusdem particule terre facto movere intendissent, ac iuri quod in eadem se babere et posse in futurum obtinere putassent extunc penitus renunciassent, et eandem terre particulam duorum aratrorum iam nominatis . . sanctimonialibus claustri beate virginis prenotati sub prescriptarum metarum cursibus, nihil iuris reservantes ipsis amodo de eadem, perpetuo . . iure possidere remisissent . . Unde quia primo et principaliter prenotata domina abbatissa cum suis consororibus et coniuratricibus suis, scilicet duodecima se inclusa super pretacta particula terre litigiosa duorum aratrorum Pudrugh vocitata in iamdictis octavis diei medii Quadragesime iuxta