Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
fecissent probibiciohem, divisionem vero dare noluissent. Unde nos prescriptarum literarum per partes exhibitarum pereeptis continenciis, ipsam causam et eius finálém adiudicacionem ad octavas festi Epiplianiarum domini eo modo duxeramus prorogandam, ut quia predictarum duarum sessionum unam per dictum Nicolaum filium Cbecb memoratis Jolianni filio Peturnye et Bartholomeo filio Peturke vigore literarum iam nominati capituli Castriferrei datarum, idem Jobannes et Bartholomeus occupatam per ipsum Boda fuisse, dictus vero Boda similiter ab eodem Nicolao racione linee generacionis in divisione undecimam partém dicte possessionis Horrow sibi devolutam exstitisse contrariose proponebant, ideo commiseramus ut idem Jobannes filius Peturnye et Bartbolomeus filius Peturke actores, ac Boda filius Tbome . . in causam attractus, memoratum Nicolaum filium Cbecb ad octavas Epipbaniarum domini legitima citacione mediante ad ipsius cause finálém decisionem ad nostram presenciam iuxta regni consvetudinem adducere tenerentur. Ipsis siquidem octavis festi Epipbaniarum domini advenientibus, Stepbanus filius Jacobi legitimus procurator ipsorum Jobannis filii Petri et Bartholomei filii alterius Petri, necnon Boda filius Tbome, Petrum filium Demetrii procuratorem ipsius Nicolai filii Cbecb iuxta regni consvetudinem in causam attracti, in nostram ut debebant et eciam per nos commissum fuerat adduxerant presenciam; et cum nos ipsum Petrum filium Demetrii in persona ipsius Nicolai filii Cbecb cum procuratoriis literis sepius dicti capituli Castriferrei coram nobis astantem, in eo, ut quid contra preexbibitarum literarum continencias respondere velit, trinario numero ut nostro incumbebat officio habuissemus requisitum, idem Petrus filius Demetrii contra preexhibitarum literarum continencias nullám penitus poterat efficacem dare responsivam ; unde quia sepefatus Nicolaus filius Cbecb in ipsius capituli Castriferrei presenciam comparendo, predictas duas sessiones in dicta possessione Horrowfelde liabitas predictis Bartholomeo filio Petri et Johanni filio alterius Petri possidendas tradidisse, et demum idem Nicolaus filius Chech in ipsius capituli Castriferrei medio astando dictam possessionem Horrowfelde vocatam cum omnibus . . pertinenciis . . in undecim