Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
magistri Johannes et Petrus filii Benedicti de Chyknyk de comitatu Gumuriensi ad nostram personaliter accedentes presenciam, in porcione ipsorum possessionaria in dicta Chyknyk habita ac in possessionibus seu villis Ohtyna Rohfalua SlaYosfalva et altéra Rohfalva sitis, in valle a dicta Chyknyk versus septemtrionem se extendente, item Gench Gachalkfalua Tharfalua Kewui Nandraz et Wygne vocatis pertinentibus ad Chyknik antedictam sitis in comitatu suprascripto ipsos iure hereditario seu paterne successionis tangentibus, talem divisionem propter bonum pacis perpetuo in filios filiorum duraturam se fecisse ministerio vive vocis sunt confessi, quod ipsa porcio habita in Chyknyk predieta cum dictis possessionibus Ohtyna Rohfalua Slauosfalua et altéra Rohfalua cumque valle predieta se ad septemtrionem extendente ac cum omnibus . . pertinenciis . . supradicto Petro et per eum suis heredibus . . iure perpetuo . . possidende . . cessissent . . possessiones vero Gench Gachalkfalua Tharfalua Kewui et Nandraz ac "Wygne supradicte cum valle in qua dicte possessiones Tharfalua Kewui Nandraz et Yygne sunt situate, ac similiter cum omnibus suis pertinenciis . . iure suprascripto supradicto magistro Johanni cessissent . . et nihilominus in silvis ad ipsas possessiones pertinentibus utraque pars villás fundandi et ipsas silvas populorum habitatoribus decorandi, unus videlicet eorumdem tot quot et altér, seu ita sicuti et altér habebunt facultatem absque contradiccione; tali tamen apposita condicione, quod si deo propicio ipsi simul vei eorum altér possessiones ab ipsis alienatas acquirerent seu reinvenirent autreinveniret modo qualicunque, extunc ipsas possessiones acquisitas et reinventas ad supranominatas possessiones applicare et denuo ipsas cum reinventis dividere tenerentur. . eandem servando condicionem si per generaciones ipsorum pro divisione perpetua habenda attentarentur, aut ipsi generaciones ipsorum condivisionales attentarent.. Dátum in vigilia festi Purificacionis virginis gloriose, anno domini M m o CCC m o XL m o sexto. A pecsét sárga- zöld- és piros selyemsodraton függ, alúl chyrograpliummal; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 1536. 99. dipl. lt. 3817. Közli: Kovács N.