Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

filii Iwan de Leclike et per eam ipsi Nicolao genero suo tam sibi quam per eos suis heredibus heredumque suorum succes­soribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et haben­dam . . Post bee autem idem magister Andreas exhibuit nobis quasdam literas privilegiales et confirmatoriales mediocri sigillo, et quandam patentem literam latam et maximam cum sigillo moderno dicti domini nostri regis consignatas, quarum vigore mediante ipse dominus noster rex terciam partém omnium possessionum memorati Johannis filii Ompud ubilibet existencium, et nominatim . . dictas tres villás domine consorti prefati Nicolai filii Iwan et per eam ipsi magistro Andree filio suo perpetuo possidere et habere confirmasset . . Exhibuit eciam nobis idem magister Andreas quoddam privilégium sigillo vestro pendenti consignatum in anno domini M° CCO 0 tercio emanatum, in quibus reperimus, quod Opor filius Myxsc et Stephanus filius Andree fráter eiusdem Opor de comitatu de Wolkow coram nobis comparentes dixissent, quod sicut Johannes filius Ompud fráter ipsorum terciam partém omnium possessionum suarum ubicunque existencium, et specialiter tres villás Chuturtukhel Purbysfolua et Hursynafolua vocatas ultra fluvium Baza existentes, cum omnibus utilitatibus suis dedisset donasset, ita et ipsi easdem domine sorori sue, uxori Nicolai filii Iwan de Lekche et per eam ipsi Nicolao genero ipsorum tam sibi per eosdem suis heredibus . . huiusmodi collacionem per eundem Johannem filium Ompud fratrem suorum factam roborantes et confirmantes dedissent et contulissent iure per­petuo et irrevocabiliter possidendas et habendas . . Demon­stravit adhuc nobis idem magister Andreas quoddam privilé­gium capituli Bachiensis in anno domini M° CC° XL m o VI 0 emanatum, in quo continebatur, quod Ompud filius Ledeger partes suas quas de terra Zakan et Nyulas habere debuisset, in commutacionem possessionum infraseriptarum dedisset et relinquisset Myxse filio Lothaídi fratri suo, e converso autem idem Myxse (reliquisset) fratri suo Ompud villám Kamar cum suis pertinenciis et aliam Kamar que remansisset eidem de Kukén, sicut plura continencia eiusdem privilegii plenius mani­festat. Quorum omnium predictorum privilegiorum et literarum vigorem et firmitatem attendentes et circumspicientes, iidem-

Next

/
Thumbnails
Contents