Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

39. 1340. nov. 5-én. A kalocsai káptalan előtt Zylee és Weytheh nevű Duna-melléki birtokok mi módon történt felosztását és határjárását az illető birtokos felek elmondják. Capitulum ecclesie Colocensis . . ad universorum noti­ciarn . . volumus pervenire, quod Michael et Glemens filii Bene­dicti filii Lazari de Belcliuke ac Amadé filius Pauli de Zylee ab una, parte vero ex altéra Ladislaus et Nicolaus filii Seba­stiani de Weytheli coram nobis personaliter constituti, per eos­dem . . propositum exstitit . . quod quia vere mete et limites in possessiones dictorum filiorum Benedicti Bewlchuke, ac Amadé filii Pauli Zylee, et filiorum Sebastiani Weytheh voca­tis decisas propter vetustatem nimia.m . . bono modo videri et iuspici non dinoscebantur, ideo partes prefate per modum pacificum . . dictas possessiones sibi invicem adiacentes, vicinis et commetaneis earumdem inibi legitime convocatis, ipsis pre­sentibus prius reambulando . . nullo contradictore apparente.. taliter ab invicem separassent et distinxissent: videlicet quod prima meta dicte possessionis ipsorum filiorum Sebastiani Weytheh vocate a parte possessionis dictorum filiorum Bene­dicti Belebukó mmcupate, a parte occidentali super quandam insulam Sumzygethe vocatam a parte inferiori eiusdem iusule incipit, que insula ad partém occidentalem separat dictis filiis Benedicti, ad partém vero orientalem distinguit filiis Sebasti­ani prenotatis, inde transit a médium Danubii ad quendam zaton vulgariter Yeytliebfiinenye nominatum, que est ipsorum Ladislai et Ni colai prenominatorum, dehino ad partém orien­talem transit ad portum Danubii, abhinc ad eandem plagam pertransit unam viam publicam circa quam duas metas reno­vassent, quarum una a parte meridionali separat prelibato Amadé filio Pauli, a parte autem aquilonari ipsis filiis Sebasti­ani, et per eandem plagam transeundo pertransit aliam viam penes quam similiter duas metas renovassent, inde transit ad unam vallem que vulgariter Telekalyawelgh dicitur, ubi iterum duas metas renovassent, abliinc ad ipsam orientalem in eadem valle currendo, vádit ad finem dicte ville Zylee, ubi similiter

Next

/
Thumbnails
Contents