Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
nobiles de Feyreghaz, excogitata nequicia et consilio, manibus armatis potencialiter supra possessionem ipsorum Wyfalv vocatam irruendo, omnibus edificiis ac sanctam capellam in bonore beate Katberine virginis edificatam penitus et per omnia similiter cum omnibus eius attinenciis ac ornamentis combussissent et concremassent, in qua quidem capella seu ecclesia trés homines similiter cremassent, omnia bona eiusdem ville, res scilicet mobiles et immobiles abstulissent, per quam ablacionem rerum damna sexingentarum marcarum argenti intulissent; in hoc non contenti propriam domum ipsius Johannis filii Gegus cum suo molendino eodem modo combussissent, nobilem vero dominam consortem suam denudassent, cyfos argenteos, balteos ac arma cum aliis suis rebus mobilibus et immobilibus ad valorem quadringentarum marcarum argenti recepissent; in hoc non contenti domum seu curiam nobilis domine matris ipsius Gegus similiter combussissent et concremassent, et ipsam dominam ac sororem eiusdem et consortem Johannis filii Ipoch fratris dicti Gegus eodem modo denudassent, et omnia bona earumdem trecentas marcas argenti valencia abstulissent; item eciam adhuc non acquiescentes ad aliam villám ipsorum Rudal vocatam accessissent, res eiusdem ville penitus auferendo et in eadem quinque fundos ac unum molendinum concremassent et combussissent, per quod factum trecentarum marcarum argenti valencia recepissent; super quo amiciciam vestram petimus per presentes, quatenus ad videndam et audiendam rei veritatem vestrum mittatis hominem vice vestra pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus literátus nótárius vei Stephanus filius Ladislai altero absente homo noster accedat ad universos vicinos et commetaneos eorumdem et ad faciem predictarum possessionum, videatque premissa facta et a quibuscunque decuerit sciat et inquirat omnimodam veritatem, si predicta iidem supradicti homines super eosdem filios Gegus et filios Jacobi fecissent nec ne; et qualitercunque per hominem vestrum et nostrum vobis de premissis veritas constiterit, nobis in vestris literis amicabiliter rescribatis. Dátum in Sancto Emerico, feria sexta proxima ante dominicam üamispalmarum, anno domini M m o CCC 1" 0 XL m 0 quinto. Unde nos . . unacum predicto Nicolao literato ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. IV. KÖT. 32