Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
feSsoris et ecelesia processionali sancti Georgii in eadem fundati et constructe, neonon tribnto fluvii in eodem fluvio Tycie exigere eonsveto . . et aliis omnibus utilitatibus quocunque nomine vocitatis ad eandem possessionem pertinentibus . . sub illis metis . . quibus ipsa possessio per predecessores ipsorum et per consequens per ipsos usa fuisset et possessa, feria tercia proxima post diem Strennarum proxime nunc affuturam in capitulo Bacbiensi eidem magistro Paulo et per eum suis beredibus pro sexaginta marcis ad numerum Budensem . . assumserunt se perpetuaturos, ita quod nil iuris et proprietais . . in dicta possessione Fulseuadrian pro se ipsis reservare deberent, sed totum ius et domínium eiusdem in predictum magistrum Paulum dictum Magyar et eius successores transferre tenerentur tali modo, quod ipsa feria tercia occurrente, dicti Stephanus Michael Gregorius Petbe et Andreas in dicto capitulo Bacliiensi propriis eorum in personis, aut si qui ex ipsis personaliter inibi comparere non posset . . extur.c altér eorum cum literis procuratoriis sufficientibus pro eisdem comparere nequeuntibus, comparere deberet atque posset, ita videlicet, quod si ipsi Stepbanus Michael Gregorius Petbe et Andreas idem facere nollent . . extunc in sexaginta marcis Budensibus convincerentur contra magistrum Paulum prenotatum ; e converso vero idem magister Paulus dictus Magyar eisdem Stepbano Michaeli Gregorio Pethe et Andree in eadem feria tercia in prenotato capitulo Bachiensi ipsas sexaginta marcas ad numerum Budensem deberet pro perpetuacione dicte possessionis Fulseuadryan solvere, videlicet partim in denariis et partim in estimacione condigna, et si res estimabiles statui facere non posset, tunc cum promta pecunia liberam solvendi baberet facultatem; qui si in ipso termino solvere non curaret, extunc in sexaginta marcis antedictis etnonin pluribus convinceretur contra Stephanum filium Demetrii, Michaelem filium Balyar, Gregorium et Pethe filios Laurencii ac Andreám filium eiusdem Gregorii ipso facto; hoc non pretermisso, quod si qui ex ipsis vei ipsorum generacionibus Harazth procreatis et procreandis eundem magistrum Paulum dictum Magyar et suos heredes racione pretacte possessionis Fulsevadrian in lite vei extra litem et specialiter racione dotis et rerum parorpha30*