Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Noghrona vocate cessisset eisdem Paulo et Johanni filiis Ladislai et ipsorum heredibus perpetuo possidenda, alia verő pars eiusdem possessionis a plaga orientali existens similiter cum quibuslibet . . pertinenciis suis . . devoluta extitisset in ius et proprietatem preallegati comitis Nicolai filii Moys et suorum heredum similiter perennaliter possidenda . . Item quasdam terras suas campestres, que in terras arabiles et virgulta in se ambire dinosceretur, similiter in duas partes coequales inter se divisissent . . quarum unam partém a plaga septemtrionali dicto comiti Nicolao et suis heredibus, et aliam partém a plaga meridionali annotatis filiis Ladislai et ipsorum posteritatibus inter se perennaliter reliquissent possidendas. Signa autem pro metis posita, quibus porcio ipsorum filiorum Ladislai in dicta possessione Zenthkyral babita tani a porcione ipsius Nicolai, quam a porcione aliorum vicinorum et commetaneorum eorumdem filiorum Ladislai distingitur et separatur, prout eedem partes nobis expresserunt hoc ordine protenduntur: primum enim signum incipit a sanctuario dicte ecclesie et ipsam ecclesiam per medinm seindendo exit ante dictum locum sessionalem ipsius sacerdotis, et deinde eundo intrat in quandam viam per quam itur de eadem villa Zenthkyral in villám Abafolua vocatam, et in eadem via currendo iungit metas terre filiorum Eennoldi, ubi exit de eadem via et intrat in aliam viam in qua iuxta metas eorumdem filiorum Rennoldi ad plagam occidentalem currendo intrat in fluviimi Sayo, et in eodem fluvio Sayo superius ad plagam septemtrionalem currendo iungit metas terre filiorum Simonis, ubi regirat ad plagam orientalem et currendo venit iterato ad dictum sanctuarium ubi inceperat et ibi terminatur; signa vero, quibus prefata porcio ipsius comitis Nicolai a porcione amborum filiorum Ladislai et eciam ab aliorum vicinorum et commetaneorum porcionibus separantur, eo modo egrediuntur: quod primo egreditur a dicto sanctuario et intrat in fluvium Zenthkyralpataka vocatum, et in eodem fluvio versus plagam orientalem currendo venit usque ad unum locum vulgo Balusreue vocatum, ubi in eodem fluvio reflectitur ad plagam septemtrionalem et per largum spácium in eodem currendo et pluries arbores salicum transeundo exit de eodem fluvio et iungit unam metam