Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
ginta sex marcas nobis utpote indici in duabus partibus, in tercia vero parte Nicolao et Ladislao filiis Mathei ac Dominico filio Tbome de Maraza suis adversariis, iu tribus terminis, videlicet nonaginta duos marcas in octavis diei Cinerum, et iterum nonaginta duas marcas in octavis festi Pentbecostes, residuas autem nonaginta duas marcas in octavis festi beati Michaelis archangeli iam preteritis solvere debuisset eo modo, quod si primos duos terminos obmisisset in solvendo, penas iudiciorum, si vero terciam solucionem non solvisset, penam dupli incurrisset; ipsis itaque octavis diei Cinerum, termino scilicet prime solucionis occurrentibus ( ) Nicolao filio Mathei pro se personaliter, pro predicto vero Ladislao fratre suo cum procuratoriis literis capituli Varadiensis et pro ipso Dominico Jacobo filio Benedicti cum procuratoriis literis conventus de Lelez astantibus, prescriptus Ladislaus filius Andree coram nobis personaliter constitutus, ipsam primarn solucionem cum sequentibus duabus soluciouibus propter indigenciam tunc promte pecunie in mediocri termino solucionis, videlicet in dictis octavis festi Pentbecostes cum possessionariis porcionibus suis iu Bachka et Bwrow ipsum contingentibus absque quorumlibet contradiccione nobis et dictis suis adversariis regni consvetudine requirente, libere et secure solvere assumsisset; et si ( ) possessionarie porciones sue iuxta regni consvetudinem regali mensura mensurate et estimate ad valorem premisse totális pecunie se non extendissent ( ) possessionariis porcionibus suis in comitatu de Zabouch ipsum contingentibus supplere assumsisset solucionem suam prenotatam; nosque scribendo capitulo Zepsyensi . . instantéi' eos postulantes, ut eorum homines pro testimoniis fidedignos transmitterent, cum quibus homines nostri in dictis prioribus literis nostris pro utrisque partibus nominatim inserti, in dictis octavis festi Pentbecostes ad facies supradictarum possessionariarum porcionum Ladislai filii Andree memorati accederent et easdem . . reambularent, reambulatasque . . a vicinariis possessionibus separarent et ipsas regali mensurareut cum mensura, si vero mensurari non potuissent, visu considerando visa et circumspecta earum qualitate utilitate et valore, deo pre oculis habito, estimarent regni consvetudiue requirente, esti-