Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

tátu de Zemlyn attraxissent; unde quia causa possessionaria per ipsos comitem et iudices nobilium predicti comitatus nequiret terminari, ideo idem dominus noster rex comiti et iudicibus nobilium firmissimis dedisset in mandatis, quatenus ipsam causam ad examen sui iudicii transmittere deberent, parti­bus coram sua regia presencia comparere terminum competen­tem assignando .. qui quidem .. dictam causam de presencia ipso­rum ad regiam transmisissent presenciam, octavas festi Penthe­costes . . pro termino comparendi assignando. Quibus perceptis Dominicus filius Nicolai pro predicto Johanne filio Yz simili­ter ad nostram accedens presenciam . . quoddam privilégium vestrum . . confirmatorium quarumdam literarum patencium .. Johannis archidiaconi Borsodiensis vicariique.. Agriensis epi­scopi in spiritualibus generális.. in anno domini M° CCC° (Quad­ragesimo primo confectum nobis demonstravit; in cuius quidem privilegii tenore inter cetera conspeximus expresse contineri, quod cum idem . . Johannes vicarius generális iuxta continen­ciam aliarum literarum suarum inoduin et formám sue iudicia­rie deliberacionis declarancium . . Jobannem sacerdotem dictum Zelemeri capellanum suum ad videndum reambulacio­nem et estimacionem porcionis possessionarie quondam comitis Chepani in possessione Boscha vocata in comitatu de Zemlyn iuxta fiuviuni Bodrug existenti habite, que nunc per Tho­mam Micbaelem et Ladislaum filios Ladislai filii Tbome de genere Boxa ut dicitur possideretur, de qua Johannes filius Yz nobilis de Zenthgeurgh de genere Thekele quartam filialem quondam nobilis domine matris sue filie eiusdem Chepani Eli­zabeth vocate coram predicto domino episcopo et vicario suo ordine iudiciario requisivisset, communiter pro eisdem par­tibus pro testimonio destinasset, demum idem . . Johannes sacerdos cum prefato Johanne . . actore et Stepbano famulo et procuratore eorumdem filiorum Ladislai ad causam attra­ctorum ad ipsum reversus retulisset eo modo, quod ipse unacum eisdem partibus in quindenis Penthecostes tunc preteritis accessissent ad faciem porcionis possessionarie prenotate, et eandem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legi­timis convocacionibus factis et eisdem presentibus . . reambu­lassent, et cum ipsi eandem . . estimare voluissent, tandem

Next

/
Thumbnails
Contents