Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. gyula-fehérvári kápt. cista Bihar, 2. 22. dipl. lt. 6336. 248. 1344. Pécs, máj. 3. Szepetneki Mikejia Péter országbírói bírság­szedő, Kemudi Jakabot a Gyulaiak ősét, három rendbeli bírság megfizetéséről nyugtatja. Nos Petrus filius Myke de Zepethnuk exactor iudicio­rum . . eouiitis Pauli iudicis curie regie . . anno in presenti in comitatu de Baranya deputatus . . significamus . . quod magi­ster Nicolaus filius Jacobi filii Corrardi de Kemud, primo super duobus iudiciis simplicibus sex marcas facientibus in quibus contra comitem Deseu de Pook actorem pro obmissioni­bus duorum terminorum, octavarum videlicet festi Omnium Sanctorum et nativitatis beati Jobannis Baptiste post se se succedencium iam preteritarum, ad porcionem iudiciariam et dicti sui adversarii convictus babebatur, prout in registro iudi­ciali dicti comitis Pauli domini nostri continebatur, nobis in duabus partibus, in tercia vero parte Alexandro famulo dicti comitis Deseu sui adversarii in persona eiusdem domini sui coram nobis recipienti, ad plénum satisfecit, persolvendo eas­dem ad pondus Budense; item idem magister Nicolaus post bee super iudiciis sex marcarum in quibus contra Jobannem filium Nykclini et Stepbanum filium Luka de Peecb similiter actores racione negleccionis quindenarum videlicet beati Jacobi apo­stoli ac beati Georgii martiris tunc preteritarum, ad propriam porcionem ipsius domini nostri in duabus partibus iuxta con­tinenciam dicti registri fore convictus clinoscebatur, nobis in persona prefati domini nostri recipienti, in solucione pecunia­ria ad plénum satisfecit ad pondus prenotatum, salva porcione parcium adversarum de biis remanente ; item idem magister Nicolaus super decem marcis et duplo earumdem, in toto vide­licet viginti marcis, quibus iamdicto comiti Paulo domino nostro iuxta continenciam literarum domine regine obligatoria­rum, quarum vigoro se sponte et firmiter eidem domino nostro

Next

/
Thumbnails
Contents