Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

quindenis diei medii Quadragesime supradicti, anno domini M° CCC° quadragesimo quarto; discretis viris Dominico prepo­sito, Demetrio cantore, Mathe custode, Michaele de Bylin et Alberto de Abana archidiaconis. Hártyán, vörös selyem zsinóron függő pecséttel, alól chyrographum­mal ; eredetije b. Révay cs. Itárában. Révay fasc, I. nro. 26. 242. 1844. apr. 19. A pécsváradi apát és a convent Csortán Jakab pécsváradi polgár elpusztult telkét Kelemen fia Gergely polgár­nak birtokába adja. Nicolaus . . abbas monasterii Waradiensis et conventus loci eiusdem memorie commendamus . . quod cum sessio seu fundus curie condam Jacobi Cbortan dicti in superiori civitate nostra Waradiensi in opposito ecclesie beati Petri apostoli existens in diutina desolacione fuisset constituta, per cuius desolacionem predicte Waradiensi civitati non modicum impor­tunum et disturbium nobis quoque videbatur imminere, tandem nos babito unanimi consilio et pari tractatu nostro, unacum liospitibus eiusdem civitatis Waradiensis, ipsam sessionem pro quatuor marcis denariorum banalium et dimidia in quibus supradictus Jacobus Chortanus pro precio duarum tunellarum per nos sibi venditarum nobis debitor remanserat, et racione collectarum octo annis nobis de eadem sessione non solutarum, quas Gregorius filius Kelemen magni civis eiusdem Waradien­sis civitatis nobis persolvit ex integro, qui eciam unam marcam pecunie magistro Johanni notario nostro ad racionem pecunie sue cum qua Bekem filium eiusdem Jacobi in civitate Quinque­ecclesiensi de vinculo captivitati et gravi periculo mortis noscitur liberasse, persolvit, eidem Gregorio vendidimus . . et assignavimus possidendam . . tali tamen condicione mediante» quod quandocunque filius aut filia eiusdem Jacobi ipsam sessio­nem in predictis sumtibus pecunie seu expensis, et eciam in expensis quas idem Gregorius in restauracione eiusdem sessio­nis seu fundi curie ac edific'orum suorum consummabit, prout

Next

/
Thumbnails
Contents