Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
et Jokanni . . perpetuo possidendas contulisset, tereiam vero partém earumdem annotatus Laurencius dictus Ormoos pro duodecim marcis . . perennaliter possidendam restituisset . . Petro et filiis suis supradictis. Quarum quidem literarum . . visis contiuenciis et eciam earumdem parcium mutuis responsionibus auditis, nos et dicti arbitri super facto preallegatarum porcionum possessionariarum deum et eius iusticiam pre oculis nostris. babentes, taliter exstitimus arbitrati, quod quia dictus Ladislaus filius Matkyus contra neminem in aliquo iudicio seu emenda convictus extitisset . . ideo porciones sue . . in eisdem duabus porcionibus litigiosis . . illése et ab omni pecuniaria solucione absolute deberent permanere, nec eciam per quempiam pro sinistris factis dicti patris sui eedem porciones sue occupari possent vei quomodolibet aliter aggravari; porciones vero predicti Mathei patris sui non aliter nisi in condigno valore vei bona estimacione prebabita alienari vei aufferri possent a dicto Nicolao filio Petri et ab aliis .. Et quia estimacio resignacio et eciam pecuniaria solucio pro porcionibus ipsius Matbei facienda absque nobilibus estimatoribus nostroque testimonio fieri nequiret bono modo, ideo nos et dicti arbitri volentibus dictis partibus . . admisimus eo modo, quod sepedicte partes in octavis medii Quadragesime iam venturis, adductis secum communiter quatuor probis viris nobilibus et nostro testimonio per nos tunc ad id deputando, ad faciem pretaxatarum porcionum possessionariarum litigiosarum in eisdem possessionibus Hangún et Felfalu ut premissum est existencium aecedere, et easdem totaliter visa qualitate quantitate et valore ipsarum, deum et eius iusticiam pre oculis suis babentes scrupuloque cuiuslibet falsitatis proculmoto, dicti . . estimatores . . facta reambulacione et mensuracione . . tenerentur estimare . . et post bee dicte partes cum eodem testimonio nostro octavo die ipsarum reambulacionis et estimacionis ad nos redire, dictusque bomo noster seriem tocius facti nobis referre deberent . . ut nos tunc terminum . . pecuniarie solucionis pro redemcione porcionum ipsius Matbei solummodo facienda eidem Ladislao assignare, suasque proprias porciones in eisdem possessionibus habitas absolute et sine aliqua pecuniaria solucione eidem Ladislao, ut nunc arbitratum est . . eidem Ladislao resignare valeremus . . 25*