Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
207. 1343. Visegrád, máj. 25. I. Lajos király Lindvai Miklós tótországi bánt utasítja, hogy Jakab zágrábi püspöknek a püspökség javaiba való beiktatásánál járjon közben. Lodovicus . . rex . . Nicolao bano tocius Sclavonie . . noveritis quod litere sanctissimi patris domini nostri pape bullate nobis sünt apportate, in quibus expressius continetur, quod dominus noster papa dominum Ladislaum quondam episcopum Zagrabicnsem transtulit in arcbiepiscopatum Colocensem, dominum vero Jacobum quondam episcopum Clianadiensem prefecit in episcopum Zagrabicnsem, petens nos ut ipsum dominum Jacobum episcopum benigni favoris auxilio prosequi déberemus, et idem dominus Jacobus episcopus nostro fultus auxilio, ipsam ecclesiam et pertinencias eius in suis iuribus posset conservare et eciam adaugere; nos igitur peticionibus ipsius domini nostri pape obtemperantes ut tenemur, commisimus magistro Stepbano speciali notario nostro, quod castra possessiones proventus inra et omnes pertinencias ipsius ecclesie Zagrabiensis, que dominus Ladislaus quondam episcopus ecclesie eiusdem tenuit et possedit, nunc in manus ipsius domini J acobi moderni episcopi statuere debeat et assignare, et quia ipse magister Stephanus personaliter ire non potujt, transmisit de nostra voluntate vice pcrsone sue Benedictum subnotarium et Thomam famulum suos; précipimus itaque fidelitati vestre, quatenus coram dictis Benedicto subnotario et Thoma bominibus nostris vei altero eorum, castra possessiones proventus inra et omnes pertinencias ipsius episcopatus que dictus dominus Ladislaus quondam episcopus tenuit, in manus dicti domini Jacobi moderni episcopi Zagrabiensis et vice ipsius iu manus vicarii et procuratoris sui statuere et assignari faciatis pleno iure, predictosque ecclesiam et episcopatum benigno favore prosequi et recommondatas babere velitis ; cetera dicet idem bomo noster cuius verbis credulam iidem debeatis adhibere in hac parte. Dátum in Wissegrad, in dominica proxima post festum Ascensionis domini, anno eiusdem M° CCC 0 XL m o tercio. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije báró Tallián János ltárában, Szabáson, Somogy megyében.