Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
kez existens cum omnibus utilitatibus magistro Sebes quia obligata exstiterat cessisset et deyenisset; e converso autem possessio Eburbarth similiter in Cbollokus existens cum omnibus . . pertinenciis . . magistro Petro fratri eiusdem Sebus et heredibus suis cessisset et devenisset; insuper alias possessiones ipsorum in Chollokuz existentes, tercio die predictarum octavarum sancti Jobannis Baptiste similiter in duas inter se dividere equales porciones assumsissent; alias eciam possessiones ipsorum ubicunque existentes universas communiter, laboribus et expensis communibus requirere, et inter se requisitas in duas equales porciones assumsissent alias divisuros; mutuo eciam se et vicissim super factis universarum possessionum eorumdem laboribus et expensis assumsissent tueri seu defensare. Retulerunt eciam bomines regie maiestatis et nostri, quod dum de divisione equacie magistri Petri in ipsa divisione mencio íacta fuisset, idem magister Petrus cum eodem magistro Sebus ipsam equaciam dividere noluisset, sed eandem aquisiticiam et emticiam, non patrimonio sibi relictam allegasset; literas insuper et privilegia super castris villis et possessionibus in ipsa divisione cessis, in manus predictorum magistrorum Sebus et Petri assignari . . debere communiter decrevissent, prout in literis composicionalibus regalibus plenius continetur. Dátum feria tercia ante quindenas festi beati Georgii martiris, anno domini M° CCC° XL° tercio. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 380. 25. dipl. lt. 3577. Közli : Kovács N. 199. 1343. máj. 6. A pozsonyi káptalan előtt Pozsony város bírája és Szent.györgyi Péter, ez utóbbi alattvalóinak Pozsony városába való beköltözésök módozatára nézve kiegyeznek. Nos capitulum ecclesie Posoniensis significamus . . quod nobilis . . Petrus filius Abraam de Sancto Georgio ab una parte, et . . comes Jacobus iudex et iurati ceterique cives civitatis Posoniensis ab altéra personaliter coram nobis constituti . . fatebantur, quod cum inter ipsos super translacione vei recessu iobagionum eiusdem magistri Petri et specialiter