Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

ter retulerunt, quod ipsa feria secunda ad faciem predicte par­ticule terre accessissent, convocatis universis vicinis et comme­taneis suis, predictam terre particulam de dicta possessione sua Geezth vocata, Nicolao Mathie et Thome filiis Mathie de Elephant prenotatis in filios filiorum . . tradiderunt iure per­petuo . . possidendam . . nemine contradictore apparente, omni iuri omnique proprietati et dominio renunciantes quod vei quam in ipsa particula terre et eius utilitatibus universis habere noscebantur; cuius quidem terre particule mete hoc ordine distinguntur: incipit enim prima meta a parte orientali circa quandam foveam Ledneche vocatam, circa quam quidem due mete terree sunt erecte, et currit directe versus occidentem per continuas metas terreas ubilibet duplicatas, quarum una sem­per separat possessioni dictorum filiorum Kenez Geezth vocate, videlicet a parte meridionali, secunda vero distingit possessioni Moytlieh a parte septemtrionali, et sic protrahitur ad quoddam rubetum Harazth dictum, sub inferiori parte declinando par­vum tendit ad antiquam metam ibique terminantur . . Dátum sabbato proximo ante dominicam Ramispalmarum, anno domini Millesimo CCC m o XL m o tercio. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 1671. 66. dipl. lt. 3570. Közli : Kovács N. 195. 1843. Visegrád, apr. 6. I. Lajos király előtt Mannus nevű telki­bányai volt orvos, 0-Budán a piaczon, egy curiáját, Tötös kir. föajtónállónak Bars vármegye főispánjának s lévai és ó-budai várnagynak 50. márka; dénárért örök áron eladja. Nos Lodovicus . . rex . . significamus . . quod strennuo milite magistro Tuteus ianitorum nostrorum magistro comite Borsiensi et castellano castrorum de Léva et de Weteri Buda ab una, item magistro Manno phisico quondam urburario de Teluky parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, per eundem magistrum Mannum confessum exstitit. . quod ipse receptis ab eodem magistro Tuteus quinquaginta marcis

Next

/
Thumbnails
Contents