Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

versis quovis nominis vocabulo vocitatis in superficie eiusdem possessionis existentibus, sub antiquis metis et terminis qui­bus per ipsos et eorum priores progenitores habita exstitisset et possessa, prenominatis magistris Jobanni et Jacobo filiis Alexandri et eorum beredibus . . perpetuo . . possidendam . . et si necesse fuerit alii vei aliis per eos tradendam et quovis titulo alienandam dedissent . . coram nobis ; e converso autem prefati filii Alexandri de possessione eorum Teurynch vocata in comitatu Neugradiensi existenti, in valore qualitate et quantitate eius­dem possessionis Thopolcba equivalentem porcionem prefatis filiis Deseu ac eorum beredibus . . tradidissent . . coram nobis in concambium dicte possessionis Tbopolclia perpetuo . . pos­sidendam . . ita videlicet, quod si prefata possessio Teuryncb maioris valoris predicte possessionis Thopolcba fuerit, tunc superfluum eiusdem iidem filii Alexandri pro se rcservabunt, si autem minoris valoris fuerit, tunc defectum eiusdem de aliis suis possessionibus in congrua vicinitate eiusdem possessionis Teuryncb existentibus supplere tenerentur, tali obligacione mediante, quod quieunque temporis in processu racione dicte possessionis Thopolcba eum vei eos, cui vei quibus eadem per prefatos filios Alexandri tradita fuerit, ordine iudiciario impetere attentarent, extunc iidem filii Deseu et eorum heredes ipsos filios Alexandri et eorum heredes, ac eos quibus ipsa possessio Tbo­polclia per ipsos tradita fuerit, in dominio eiusdem possessionis Thopolcha immobiliter et immutabiliter conservare et ab omni­bus impetitoribus cum gravamine aliarum possessionum suarum in eadem omni occasione postposita conservando, eosdem expe­dire tenerentur; e converso vero iidem filii Alexandri, eosdem filios Deseu et eorum heredes ab omnibus racione dicte pos­sessionis seu possessionarie porcionis Tewrynch vocate mole­stare volentibus expedire tenerentur propriis suis laboribus et expensis, qui si expedire non possent . . extunc de aliis posses­sionibus in valore qualitate et quantitate equipollentem pos­sessionem eisdem filiis Deseu dare, et ipsi filii Deseu sine re­tractacione aliquali accipere tenerentur; et quia prefati Nico­laus Ladislaus et Simon filii Deseu pro Bartholomeo et Ste­phano fratribus suis carnalibus absque literis procuratoriis astabant, ideo iidem Nicolaus Ladislaus et Simon ipsos Bar-

Next

/
Thumbnails
Contents