Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

continenciam literarum predicti capituli "Waradiensis pre­dictarum ad nostrum iudiciarium conspectum accedentibus et eos ad pacis reformacionem a nobis mitti postulantibus et nobis benivole permittentibus, eisdemque tandem iterum ad nos redeuntibus, ad buiusmodi concordie et perpetue pacis unionem se devenisse retulerunt . . coram nobis, quod dictus Stephanus filius Chozzow procurator memorati Petri filii Pauli cognoscens ipsam possessionariam particulam per lite­ras memorati domini Karoli regis et instrumenta efficacia quorum vigoribus prescripta possessio "YVosyan ipsi magistro Martino per regiam clemenciam exstitit collata, ipsi magistro Martino omni equitatis iure pertinere, et ipsum dominum Karolum regem ipsam possessionariam particulam ipsi ma­gistro Martino ut suis manibus regiis de iure devolutam et sue collacioni per omnia possibilem, donatam et traditam expresse conspiciens, receptis eciam ab eodem magistro Mar­tino sex marcis pro quibus ipsa possessionaria particula per memoratum Paulum filium Michaelis patrem annotati Petri a prescripto Stephano filio Alexandri iuxta tenorem et conti­nenciam literarum capituli ecclesie Orodiensis privilegialium uberiorem (így) coram nobis in specie exhibitarum emta seu com­parata fuisse reperiebatur, et per ipsum magistrum Martinum ut dictus Stephanus procurator ipsius Petri retulit plene per­solutis, eandem particulam possessionariam cum omnibus suis . . pertinenciis . . quibus primum per memoratum Paulum filium Michaelis et demum per Petrum filium ipsius Pauli anno­tatum iuxta continenciam memoratarum literarum capituli ecclesie Orodiensis privilegialium ipsa possessionaria particula habita fűit et possessa, promemoratus Stephanus procurator annotati Petri, vice et nomine eiusdem Petri filii Pauli, pre­missa procuratoria auctoritate, ipsi magistro Martino et suis heredibus . . sine tamen preiudicio iuris alieni . . restituit . . perpetuo . . possidendam . . preallegatas capituli Orodiensis predicti literas privilegiales ipsi magistro Martino restituendo .. coram nobis. Unde nos ex eo quia prememoratus Stephanus filius Chozzow procurator memorati Petri filii Pauli in per­sona eiusdem Petri iuxta premisse composicionis . . formám preallegatam possessionariam particulam litigiosam, nihil iuris

Next

/
Thumbnails
Contents