Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
176. 1342. Visegrád, dec. 22. I. Lajos király Ofalu nevű birtokot Szepes vármegyében, a szent-antálvölgyi carthausiaknak visszaadja. Lodovicus .. rex .. universis castellanis nobilibus officialibus et aliis cuiusvis dignitatis bominibus quibus presentes ostendentur . . Noveritis, quod nos visis iuribus et instrumentis literalibus fratrum ordinis Cartbusiensis super possessione seu villa Ofalw vocata, eandem villám Ofalw eisdem fratribus ordinis Cartbusiensis de valle sancti Antbonii in Donawig restituimus pleno iure, prout ad ius eorum dinoscitur pertinere: quapropter fidelitati vestre firmiter et districte regio edicto precipiendo damus in mandatis, quatenus dictos fratres Cartbusienses racione dicte ville Offalu aliqualiter inquietare non audeatis, et iobagiones eorum perturbare molestare et pregravare non presummatis, sed pacifice sub nostra proteccione perfrui permittatis; vobis vero villico et iobagionibus dicte ville Offalw precipimus, quod dictis fratribus sicut decet dominis vestris naturalibus, et nemini alteri obediatis et serviatis; aliud sicut nostram gráciám graviter offendere formidatis non facturi; cetera dicet Clemens parvus iuvenis aule de aula nostra ad statuendam ipsam villám transmissus, cuius verbis fidem credulam debeatis adbibere in bac parte. Dátum in Wyssegrad, die dominico proximo ante festum Nativitatis domini, anno eiusdem Millesimo CCC° XL m 0 secundo. A szepesi káptalannak 1520. évi aug. 1-én »frater Joannes prior monasterii vallis sancti Anthonii prope Lechnicz ord. Carthusiensis« kérelmére kiadott átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. lt. kincst. oszt. dipl. lt. 3538. Közli: Kovács N.