Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

171. 1342. Visegrád, nov. 17. Miklós nádor a Csetneki Miklós, Be­itek Domokos fia, és Széki Benedek fiai által Krasznahorka és Berzéthe várak s tartozmányaik miatt Gömöri Bathyz fia Miklós fiai- és ezek által amazok ellen folyamatba tett pereket elhalasztja. Nos Nicolaus palatínus et iudex comanorum damus pro memória, quod causam quam Nicolaus filius Benedicti filii Detrici de Chethnuk, pro quo Paulus filius Galli de Cholta . . item Georgius Stephanus Nicolaus et Dominicus filii Dominici dicti Bubek, ex quibus idem Stephanus personaliter pro se, pro Georgio autem Nicolao et Dominico fratribus suis cum procuratoriis literis . . item Johannes et Petrus filii dicti Benedicti, pro quibus Nicolaus de Zeky . . comparuerunt, contra magistrum Jacobum et Johannem filios Nicolai filii Bathyz de Gumur, pro quibus Cykou filius Joseph . . astitit, super facto castrorum Berzethe et Craznahorka vocatorum et villarum ac possessionum Berezete, Zalouchaza, Keurus et Rachunchas, Rudna, Apachapataka et Huzyureth vocatarum ad eadem castrum et possessionem Berzete vocatam pertinen­cium in comitatu Gumuriensi habitorum, item causam, quam predicti Jacobus et Johannes filii Nicolai filii Bathyz, pro quibus idem Cykou .. aderat, contra Johannem et Petrum filios Benedicti, pro quibus sepedictus Nicolaus de Zeky . . compa­ruit, item Stephanum Georgium Nicolaum et Dominicum filios Dominici dicti Bubek pretaxatos, ex quibus idem Stephanus pro se similiter personaliter pro iam dictis vero Georgio Nico­lao et Dominico suis fratribus cum procuratoriis literis . . astitit, iuxta continenciam literarum . . Wyllermi palatini super facto expedicionis in octavis festi Omnium Sanctorum coram nobis movere habebant, ad peticionem . . Chanadini archiepiscopi Strigoniensis et Thome magistri thawarnicorum domini regis ad octavas festi Epiphaniarum domini proxime affuturas duximus eo modo prorogandam, quod si usque octa­vas prenotatas prelati et barones ac nobiles regni in eisdem literis Wyllermi palatini contenti iuxta formám et tenorem literarum eiusdem WyHermi palatini et earumdem parcium

Next

/
Thumbnails
Contents