Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
143. 1342. Damas, jun. 22. I. Károly király Zathmári Miklós budai és esztergomi kamarai gróffal tudatja, hogy a margitszigeti apáczák a kamara haszna terhétől mentesek, s meghagyja neki, hogy az ezek jobbágyaitól zálog fejében elfoglalt tizenkilencz ökröt szolgáltassa vissza. Karolus . . rex . . magistro Nicolao dicto de Zothmar comiti.. camerarum suarum de Buda et de Strigonio.. tue fidelitati constat evidenter, quo pacto et qua interposita condicione comitatus camerarum nostrarum a nobis conduxistis, nam quoslibet bomines specialiter ecclesias dei super facto lueri camere privilegiatas liabentes libertates, contra privilegiatam eorum libertatem in nullo vales molestare, soliunque ipsi tales privilegiata scilicet fulti libertate in eorum tenutis et iobagionibus, camere nostre monetas currere faciant et cambiri, sicut litere nostro convencionales statuta camere continentes plcnius exprimunt factum camere nostre prenotatum. Et quia nos nullius specialiter ecclesiarum dei libertates privilegiatas, quibus . . racionabiliter fruuntur, infringere volumus, tibi alicuius liominis et ecclesiarum libertatem eo magis infringere non licet; nunc autem ex querulosa notificacioue . . sanctimonialium de Insula Leporum dátum est nobis intelligi, quod tu eas et earum iobagiones pretextu lueri camere plurimum agravassetis, iobagionum earumdem pignora contra privilegiatam ecclesie ipsarum libertatem recipi faciendo, que quidem privilegia per ipsas dominas nobis et prelatis ac baronibus nostris publice fuerunt exbibita, quo eciam tibi exhibita fuisse putamus per eosdem ; igitur tue íidelitati . . firmiter precipiendo mandamus, quatenus dictas dominas et earum iobagiones racione lueri camere molestare contra privilegiatam ecclesie earum libertatem non presummatis, sed decem et novem boves iobagionum ipsarum dominarum quos pro pignore recepisse diceris, eisdem dominabus vei ipsarum iobagionibus reddas et restituas sine damno, quia eedem domine monetas nostras in rnedio iobagionum earum ubique currere et per eosdem cambiri facere nobis assumserunt . .