Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

que aratra estimata ad sepedictain possessionem ipsorum Zech . . attineat seu pertineat, quintodecimo se nobilibus, vide­licet Johanne filio Aba de Abahaza, Makó filio Pauli de Zenthus, Petro filio Ladislai de Bely, Jacobo filio Jacobi de Nagmichal, Petro de Razsswagy, Nicolao filio Andree de Bachka, Johanne filio Nicolai de Cheb, Emerico filio Artius de Belse, Egidio filio Cosme de Cosma et Simoné de Hupkahelmeche, prout moris est secundum consvetudinem regni iurare super terram, sacramentum deposuissent ut debebant, ac premissi homines regii presentibus predictis nostris bominibus sepenominatam terram litigiosam per metas supra denotatas reambulando ac novas iuxta veteres erigendo, prelibatis Thome filio Ladislai, Nicolao et Stephano filiis Detrici, Gregorio filio Dionisii et Thome filio Simonis statuissent ad prefatam possessionem ipsorum Zech et ad eandem pertinencium applicando perpetuo possidendam; cursus vero metarum predictarum talis est: príma meta incipit a plaga orientali a tribus metis capitalibus, quarum due sunt lapidee et tercia terrea, a quibus versus pla­gam occidentalem procedendo et per terras arabiles currendo iungit unam metam terream, deinde versus eandem partém eundo transit quandam magnam viam que de villa Polezte ducit in dictam villám Zech, iuxta quam per quedam virgulta currendo annectit unam metam lapideam, de qua ad eandem plagam in dictis virgultis per modicum spácium currendo intrat in quandam viam, in qua reflectitur versus plagam septem­trionalem et currendo per longum spácium iungit unam metam terream, ubi reflectitur ad plagam occidentalem, inter terras arabiles currendo intrat in fiuvium Colbasa vocatum, in cuius introitu sunt due mete terree, in quo quidem fluvio reflectitur ad dictam plagam septemtrionalem et currendo in eodem attingit quendam puteum Kwbulkuth vocatum, a quo reflecti­tur iterato ad partém occidentalem et venit ad quasdam arbo­res saliceas, unde reflectitur ad eandem plagam septemtriona­lem, currendo iungit quendam dumum similiter saliceum, a quo deciinat ad partém occidentalem, et per terras arabiles per magnum spácium declivo modo currendo iungit quandam arborem piri silvestris in fine eiusdem ville Kyssazar existen­tem, deinde versus ipsam plagam currendo venit ad unam

Next

/
Thumbnails
Contents