Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

tibus, coram testimoniis . . capituli Agriensis , . rectam dimi­dietatem eiusdem possessionis superioris Synk vocate . . sub metis . . quibus ipse tenuit . . iuxta suam conscienciam, prout terminos eiusdem possessionis demonstraverint, dabit et assi­gnabit, alia recta dimidietate eiusdem possessionis sibi rema­nente; preterea si iidem filii Micbaelis de Isyp possessionem Kurtuelus, quam prefatus Blasius filius Michaelis de Rakolc iudiciario ordine requirere non valet, processu iudicialis ordi­nis absque gravamine possessionariarum proprietatum eius­dem Blasii requirere voluerint . . tunc idem Blasius ad prose­cucionem requisicionis possessionis memorate ad quamlibet vicém eisdem filiis Micbaelis de Isyp mediam marcam dare teneretur, recuperataque dicta possessione, eandem in duas par­tes coequales dividere deberet, cuius recta dimidietas cederet in iurisdiccionem prefati Blasii filii Micbaelis de Rakolc, alia vero dimidietas ipsis filiis Micbaelis remaneret; boc declarato, quod si recuperacio dicte possessionis Kurtuelyus absque peri­culo possessionariarum proprietatum ipsius Blasii fieri poterit et ad redemcionem pecuniaiiam devenerit, tunc dictam redem­cionem pecuniariam et solucionem racione ipsius possessionis Kurtuelus utraque parcium communiter facere teneantur,si vero absque gravamine possessionarie proprietatis eiusdem Blasii premissa restauracio possessionaria fieri nequiret, tunc idem Blasius prememorate possessionis superioris Synk aliam re­ctam dimidietatem. quam suo dominio reservavit, videlicet ean­dem possessionem integraliter, presente testimonio eiusdem capituli Agriensis . . assignare tenebitur . . filiis Micbaelis de Isyp inemoratis; item alias possessiones, quas idem Blasius filius Micbaelis de Bakolc baberet et possedisset, videlicet Synk inferiorem, Morua et Eakolcb et Arach sub metis et terminis quibus per eundem Blasium possesse exstitissent, iidem filii Micbaelis de Isyp de dicta ordinacione contenti eidem pacifice.. possidendas reliquissent, tali pena interposita, quod si qua parcium dictam ordinacionem non observaret, ex­tunc contra partém alteram et suos posteros in succubitu potenciális duelli convinceretur eo facto, se et suos succes­sores ad boc firmiter obligantes . . Dátum in Wyssegrad,

Next

/
Thumbnails
Contents