Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

uteretur, se postulabat informari por eundem; quibus perceptis Paulus literátus de Taryan pro eodera Andrea filio Stepbani . . consurgens, ipsam possessionem Mocb cumpredictis piscacione tanyna dicta et insula, eidem Andree filio Stepbani efficacium instrumentorum titulis pertinere allegans, quoddam privilé­gium domine Elizabetli quondam regine . . abrasum et ad con­servacionem dicte possessionis et suarum metarum nullum vigorem continens exhibuit coram nobis; unde quia ipsum privilégium abrasum existebat et ad conservacionem dicte pos­sessionis . . nullius vigoris esse videbatur, ideo ipsum Andreám filium Stepbani exhibicione ipsius abrasi privilegii tamquam falsarum literarum delatorem in condemnacione capitis et amis­sione omnium possessionum suarum, in duabus partibus nobis, in tercia verő parte ipsi magistro Tbome devolvendis, decrevi­mus convictum extitisse. Quare vestram amiciciam petimus, quatenus mittatis bominem vestrum pro testimonio, quo pre­sente magister Jacobus literátus bomo domini regis . . ad fa­ciem dictarum possessionum accedat et dimidietatem ipsius fiuvii Danubii inter dictas possessiones babití cum suis usibus ad dictam possessionem magistri Tliome Sidtew vocatam, et aliam dimidietatem eiusdem Danobii cum suis usibus ad pre­fatam aliam possessionem Mocb vocatam applicet, et demum ipsam possessionem Mocb cum omnibus . . pertinenciis . . regali mensura mensurando . . vei si mensurari non poterit tunc visu considerando, unacuni aliis probis viris . . estiment . . et facta estimacione, eandem in duabus partibus applicent nostris mani­bus iudiciariis, in tercia vero parte statuat prefato magistro Tbome possidendam, donec per eos quorum redemcioni magis convenire dinoscitur in sua estimacione redimatur; nibilomiuus idem bomo regius sub testimonio vestro ibidem universis pro­ximis cognatis propinquis generacionibus fratribus vicinis et commetaneis dicti Andree filii Stepbani publice faciat promul­gari, ut quicunque ex ipsis dictam possessionem Mocb quorum redemcioni magis convenire dinoscitur redimere voluerint, ex­tunc in termino per ipsum hominem regium eis tunc deputato? ad redemcionem eiusdem compareant in presencia regie maie­statis, eandem in sua estimacione redemturi; alioquin eandem in duabus partibus applicabimus nostris manibus iudiciariis,

Next

/
Thumbnails
Contents