Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
sepefato Johanni et ipsorum heredibus, item reota dimidietas quorumdam locorum desertorum a plaga orientali et a parte terrarum campestrium . . adiacencium prelibato Dominico, et reliqua dimidietas eorumdem a parte possessionis Hydwege eidem Alexandro, item reliqua dimidietas similiter quorumdam locorum desertorum a parte cuiusdam silve adiacencium a parte dicte possessionis Ceeb dicto Johanni. alia vero dimidietas eorumdem a parte eiusdem possessionis Hvdweg prenotato Andree et parcium heredibus perennaliter possidende facta ipsa divisione devolute exstitissent; et quia in mensuracione dictorum locorum sessionalium introitus porté loci sessionalis annotati Demetrii iobagionis dicti Alexandri ad porcionem memorati Andree demtus fuisset . . idem Andreas ad peticionem perscripti Alexandri fratris sui locum largum pro una porta aptum eiclem Demetrio et in eadem sessione tractu temporis cuilibet succedenti iuxta dictam stubam suam in perpetuum fieri permisisset. Terras vero arabiles et nemora ad eandem possessionem Ceeb spectancia taliter divisissent, quod una porcio earumdem terrarum a plaga meridionali et a parte porcionis sue que inter limites ipsius possessionis Hedweg sibi fuisset devoluta adiacens dicto Dominico, et iuxta eandem porcionem ipsius Dominici prefato Johanni, et circa eandem Johannis porcionem annotato Alexandro, et iuxta eandem prelibato Andree per metarum distincciones devolute exstitissent; que quidem quatuor porciones ipsarum terrarum arabilium sic sicut predicte porciones in eadem possessione Hydweg, singulariter quatuor metis terreis per longitudinem earumdem ab invicem distinguntur; preterea recta dimidietas dictorum nemorum ut partes retulerunt a plaga meridionali adiacens eidem Dominico et Alexandro, reliqua vero dimidietas eorumdem nemorum prenominatis Johanni et Andree ac ipsorum successoribus possidende remansissent, ad quarum tamen porcionum distinccionem ipse partes pro firmiori statu duas metas terreas, unam in fine eiusdem ville Ceeb et aliam iuxta fluvium Hornad a parte dicte possessionis Bulch erexissent; quandam autem insulam Dyosegberke vocatam similiter inter limites dicte possessionis Ceeb existentem cum una sessione que propinquior ad molendinum haberetur, pro dicto molendino ipso-