Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Michaelis ac Michaelis dicti Fark, Benseteluke vocate per metas suas reambulare, ipsasque magistro Donch et filiis suis statuere yoluissent, iidem filii Michaelis et Michael dictus Fark vicini nominati et ad tempus legitimum exspectati, pro ostendendis metis ipsorum non venissent nec misissent; item quod dum idem homo vester in presencia hominis nostri pretacti feria secunda proxima post festum Nativitatis virginis gloriose nunc preterita, convocatis vicinis et commetaneis suis universis ipsisque presentibus, facta reambulacione ad faciem tamen ipsarum accedendo, duas terras, unam scilicet populosam in fine ville Voya habitam quam Chemburg quondam castellanus de Volko successor eiusdem hominis vestri populari fecerat, usque ad íluvium in fine eiusdem ville existentem unacum molendino in eodem fiuvio constructo, per Thompus castellanum suum de Aranays, aliam vero habitatoribus vacantem usque ad ecclesiam parochialem in ipsa Yaya constructam, per Johannem filium Pauli vicecomitem suum de Zolnuk, magnificus vir Thomas woyvada Transsilvanus et comes de eodem comitatu Zolnuk occupari fecisset et occupatas detineri, nomine terrarum eiusdem possessionis Voya ad ipsam Volko pertinentis, ipsi Donch et filiis suis statuere voluisset, quidam videlicet Petrus filius Raphaelis serviens dicti Thompus in persona eiusdem Thome voyvade accedendo contradictor exstitisset; quos omnes nobiles eisdem diebus et locis, instrumenta ipsorum si qua habent super iuribus eorum exhibituros, evocassent ad presenciam vestre maiestatis, quindenas beati Michaelis archangeli nunc venturas eisdem pro termino assignando. Dátum in festő beatorum Cosme et Damiani martirum, anno domini M m o CCC m o XL m o primo. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 620. 26. dipl. lt. 3422. Közli: Kovács N.