Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

ab ipsis pro se habuissent, ipse et dictus fráter suus prernis­sain possessionariam porcionem quondam prefati Kakas 11011 occupassent nec detinerent occupatam ; quibus perceptis quia prefatam possessionariam porcionem quondam prefati Kokos in dicta possessione Sowpatak habitam, per modum perpetue divisionis eidem Kokos et Jacobo filio Petbene devolutam ab eisdem non abnegabat, ideo capitulo Scepesiensi scribendo eorum amiciciam duxeramus postulandam, ut ipsi hominem eorum pro testimonio fidedignum transmitterent, quo presente Gregorius filius Georgii de Wasarhel vei Chel de Komlous aut Ipolitus de Salgow aliis absentibus homo domini regis in octavis festi Penthecostes tunc venturis ad faciem predicte pos­sessionarie porcionis quondam predicti Kokos in dicta posses­sione Sowpatak habite accedendo . . reambularet eandem . . sicque reambulatam . . non obstante contradiccione dictorum filiorum Petri, statueret ipsi Jacobo filio Pethene eo iure quo sibi dinoscitur pertinere perpetuo possidendam si per alios 11011 fieret contradictum, contradictores vero si qui fierent, cita­ret contra ipsum Jacobum filium Pethene ad regiam presen­ciam ad quintum decimum diem dicte possessionarie reambu­laeionis racionem sue contradiccionis reddituros; particulam enim possessionariam perquempiam prohibitam signis metalibus consignando et regali mensura mensurando estimaret regni consvetudine exigente.. Tandem idem capitulum Scepesiense.. in eorum. literis per prelibatum Jacobum filium Pethene . . nobis exhibitis rescribebant regie celsitudini eo modo, quod pre­dictus Ipolitus homo domini regis unacum . .* Gregorio pre­sbitero chori ipsorum prebendario homine eorum, in octavis festi Penthecostes predictis proxime preteritis ad faciem supra­dicte possessionarie porcionis quondam Kokos supradicti in dicta possessione Sowpatak existentis accedendo, vicinis et commetaneis suis universis legitime convocatis et presentibus reambulasset eandem, reambulatamque per veras metas et antiquas, medietatem premisse possessionis Sowpatak a parte meridionali existentem cum medietate iuris patronatus eccle­sie ibidem et omnibus aliis utilitatibus eiusdem . . statuisset ipsi Jacobo filio Pethene perpetuo possidendam, nullo exi­stente penitus contradictore; nsuper ipredicti Nicolaus ét

Next

/
Thumbnails
Contents