Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

1 337. skpt. 22. 415 qua ad plagam occidentalem in eadem via currendo iungit quasdam terras arabiles in fine quorum est similiter una meta terrea, a qua ad eandem plagam per terras arabiles pergendo iungit quoddam fossatum in fine dictarum duarum yillarum existens, in quo ad eandem plagam directe transeundo exit de eadem ad plagam septemtrionalem et iungit unam metam ter­ream, de qua ad eandem plagam eundo iungit quandam arbo­rem ilicis per partes pro meta assignatam, abindeque ad ean­dem plagam vergendo iungit metas filiorum Jakow ubi est una meta terrea per ipsos erecta et ibi terminantur. Mete autem cuiusdam prati ad dictam villám Eghazatlangeswn spectantis Scywymaluka nuncupati, quibus ipsum ab aliis pratis et por­cionibus possessionariis distingitur, taliter currere agnoscun­tur: prima enim meta incipit a plaga orientali a quadam ar­bore ilicis cruce consignata meta terrea circumfusa, a qua ad plagam occidentalem currendo intrat quandam semitam ad quendam lacum ducentem, in qua currendo iungit metas filio­rum Jakow, que a plaga septremtrionali Michaeli a plaga vero meridionali Jakow separat et distingit. Mete quidem posses­sionum Ryuclia et Felryucha a plaga septemtrionali adiacen­cium quibus a Ryuche seu Zolkyulese distinguntur, tali modo protenduntur: prima enim meta incipit a plaga meridionali a quodam fluvio Azvupatak vocato in ripa cuius iuxta quandam viam est una meta terrea, de qua ad plagam septemtrionalem in eodem patak satis per largum spácium currendo intrat alium patak vulgo saruspatak vocatum in rippa cuius sub arbore ilicis est similiter una meta terrea. deinde ad eandem plagam septemtrionalem eundo fluvium Zyrtwa ubi sub qua­dam arbore est similiter una meta terrea et ibi terminantur. Mete autem cuiusdam prati vulgo Nogyzygh vocati similiter ad possessionem Ighazathlangeswn pertinentis quibus ipsum a possessione Jezenew vocata distingitur, eo modo discurrunt: prima eiusdem meta incipit a plaga meridionali a quadam arbore ilicis sub qua est una meta terrea, a qua ad plagam septemtrionalem currendo annectit quandam magnam silvam in cuius introitu est una meta terrea que a plaga occidentali Michaeli a plaga vero occidentali (így) magistro Laurencio separare dinoscitur et ibi terminantur. Mete autem possessio-

Next

/
Thumbnails
Contents