Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
tinencium in eosdem Thomam woyuodam et filios suos eorumque remanentes immutabiliter transferri voluit perenniter dominus archiepiscopus supradictus; econverso autem iidem Tliomas woyuoda magistri Nicolaus Konya dictus et Michael prepositus in concamhium et permutacionem dictarum possessionum ítymazumbata et Banya vocatarum perti. nenciumque quomodolibet et aliarum ad easdem. possessiones ipsorum inferius nominatas a nobis titulo aquisicionis meritorie inventas et optentas yidelicet Grerech, Tothfolu, Chalanus, Lugas, Buturfalua, alia Lugas, Zurduk, Grunmlchen, Venecie, Wyfolu, Lazarfolua, Tamana et Zucliy in comitatu Bachiensi, item Mortouch et aliam Grerech nominatas ac alias universas et singulas villás possessiones villarum sessiones in comitatu Sirmiensi habitas quovis nomine nuncupatas cum omnibus earumdem utilitatibus et pertinenciis universis, quia usui dictarum venerabilium ecclesiarum pretextu vicinarie et commetanee propinquitatis quieciores pacificiores fertiliores et quibuslibet earum usibus fructuosiores sunt et existunt ut nostre maiestati et tocius regni nostri baronibus diligentissima et veridica inquisicione ac investigacione habita claruit et patuit evidenter, pro eo habenda et optinenda communi utilitate parcium ipsi domino fratri Ladislao arcliiepiscopo Colocensi et ecclesiis suis supradictis dedissent.. sub eisdem metis signis et terminorum clistinccionibus quibus per eosdem habite extiterunt perpetuo . . possidendas omne ius dominiumque . . in eundem dominum archiepiscopum et suas ecclesias supradictas ac suos successores archiepiscopos . . transferendo. Et in huiusmodi concambialibus confessionibus habitis pari voto unanimique intencione ac cordis animo idem . . fráter Ladislaus archiepiscopus Colocensis et Thomas woyuoda Transilvanus et comes de Zonuk dilectus et fidelis proximus noster cum prenotatis filiis suis nostram deprecantes maiestatem ut ipso possessionario concambio . . regium consensum habendo preberemus . . nos siquidem quia incumbente regiminis nostri officio quarumlibet ecclesiarum regni nostri et specialiter dicte ecclesie Colocensis verus patrónus et tutor existimus speciális et ex eo de eiusdem ecclesie nostre et equarum parcium commodo invigilare debemus, prescriptam possessionariam permutacionem AN.TOUKOIU OKMÁNYTÁR IIT. KÖT. 6