Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

contra magistrum Michaelem actorem coram nobis comparere ct de eo racionem reddere debuissent, qui cum Gallus filius Elye pro magistro Michaele prenotato cum procuratoriis lite­ris capituli ecclesie Sancti Irinei iuxta continenciam literarum citatoriarum agere voluisset, in octavis beati Andree apostoli cuius nunc tercia adveniret revolucio annualis, contra eundem Stepbanum et Paulum filios Gyurk, tandem Benedictus ma­gnus filius Egidii serviens eorumdem filiorum Gyurk coram nobis comparendo, exbibuisset nobis literas domini nostri regis cum anulari sigillo eiusdem consignatas, in quibus vidissemus contineri, quod quia predicti Stepbanus et Paulus famuli ma­gnifici viri domini Nicolai bani de Machou cum eodem in exercitu contra Racbiam in serviciis eiusdem essent constituti, et ob boc in causa prenotata comparere non possent, ideo de­disset nobis in preceptis, quod dictam causam sine gravamine iudicii ad octavas Epiphanie domini tunc subsequentes pro­rogare debuissemus statu priori permanente; et licet nos omni cum reverencia qua convenit literas regias assumsissemus, iuxta preceptum eiusdem domini nostri regis causam supra­dictam ad easdem octavas prorogassemus, tamen quia preliba­tus Gallus procurator ipsius magistri Michaelis pro eodem asseruisset, quod ipsi Stephanus et Paulus in aliquo et specia­liter domini bani predicti exercitu non fuissent, sed dictas literas ipsius domini regis solum pro eo procurasset emanari, quod ipse Michael dominus suus in causa sua diu contra eos­dem filios Gyurk ventillata finem debitum sortiri non posset, et hoc literis inquisitoriis demonstrare assumsisset, licet pre­dictus Benedictus eosdem filios Gyurk prout litere domini regis annotate in exercitu predicto eosdem esse asseruisset; ipsis itaque octavis adherentibus Egidius filius Luka de Hetes cum procuratoriis literis capituli ecclesie Nitriensis pro iam dicto magistro Mickaele de Morouch ab una, item predictus Stephanus personaliter, pro predicto vero Paulo Matheus lite­rátus cum procuratoriis literis capituli ecclesie sancti Lauren­cii de Hay parte ab altéra coram nobis constituti, idem Egi­dius exhibuit nobis tres literas inquisitorias Sancti Irinei de Bach et de Kew capitulorum, per quarum tenore nos lucide informabamur eo modo, quod predicti Stephanus et Paulus

Next

/
Thumbnails
Contents