Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
dem vei si eidem perpetuarentur, defendere tenerentur . . quod si facere non possent . . tunc quilibet eorum de aliis ipsorum possessionibus hereditariis in predicto comitatu Barana existentibus, exceptis porcionibus ipsorum possessionariis in Suklous babitis, pro pecunie quantitate quantum cuilibet de ipsis centum marcis et sua dupla in suam cederet porcionem solvenda, in quantitate qualitate utilitate et valore predictis possessionibus Capulnassary et Teuteus vocatis equivalentes dare tenerentur . . magistro Nicolao . . ad que omnia . . magister Petrus et filii sui coram eisdem . . episcopi et nostro hominibus ad boc se ipsos spontanea ipsorum obligassent voluntate; et tandem pretactus Nicolaus filius ipsius magistri Petri pro se personaliter, pro annotatis vero magistro Petro item Paulo et Stepbano filiis eiusdem magistri Petri Thomas filius Roma cum procuratoriis literis . . conventus Waradiensis sufficientibus coram nobis constituti, idem Nicolaus se ipsum, prenominatum vero magistrum Petrum item Paulum et Stephanum filios eiusdem idem Thomas vigore dictarum literarum procuratoriarum ad premissa obligarunt coram nobis. Dátum die dominico proximo ante predictas octavas festi beati Andree apostoli, anno domini M° CCC° XXX 0 nono. Hátlapján monorú pecsét nyomaival; eredetije a b. Révay cs. Itban Stjavnyicskán : »Gyulay« Fasc. IV. 17. 405. 1339. Visegrád, dec. 11. Olivér a királyné országbirája, Fehér és Zólyom vármegyék főispánja, a pápai vendég népeknek Lörinczjia Miklós elleni ügyében ez utóbbit bírságolja. Nos magister Oliverius iudex curie domine regine comes Albensis et comes de Zolio damus pro memória, quod cum Emericus villicus Johannes filius Karacbini et Briccius (pro) se personaliter pro universis vero hospitibus de Papa ex precepto reginali secundo die festi beati (Nic)olai confessoris proxime preteritis (így) veluti actores contra comitem Nicolaum filium Laurencii coram nobis comparere debuissent, ipso termino occurrente, iidem predicti bomines non venerunt nec mi-