Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
cederet porcionem centum marcas valentes, excepta predicta possessione ipsorum Suklos, quinto die ipsarum octavarum festivitatis Omnium Sanctorum eidem magistro Nicolao communiter perpetuare debuissent si ipsum terminum preterissent in solvendo; tandem ipsis octavis Omnium Sanctorum occurrentibus, Andreas filius Josepb famulus ipsius magistri Petri et filiorum suorum prenotatorum pro eisdem dominis suis . . astitit coram nobis, qui dixit, quod domini sui supradicti ipsas octoginta marcas in possessione eidem magistro Nicolao persolvendas presto essent et parati, sed quia predicte litere nostre continebant, ut in ipsis octavis ipsas octoginta marcas non in possessione, sed partim in denariis promtis partim vero in estimacione denarios valente solvere debuissent, quinto autem die predictarum octavarum idem . . episcopus et nos nostros homines ad perpetuandum ipsi magistro Nicolao de possessionibus eorumdem magistri Petri et filiorum suorum, non obstante absencia ipsorum ut in eisdem prioribus literis nostris se ipsos ad ipsos obligarunt, destinare debuissemus, ipso igitur quinto die octavarum predictarum adveniente, prelibati magister Petrus et filii sui quia in solvendo ipsas octoginta marcas negligentes extiterunt et predictam penam incurrere non formidantes, predictus . . episcopus magistrum Fyntha canonicum ecclesie beati Johannis Baptiste de castro Quinqueecclesiensi pro suo homine, nos vero discretos viros Philpe et Paulum prepositi dictum magistros socios et concanonicos nostros pro nostris hominibus ad premissa faciendum duximus destinandos, qui postmodum ad nos reversi nobis retulerunt eo modo, quod prememorati magister Petrus et filii sui cum eodem magistro Nicolao super premisso negocio coram ipsis mediantibus probis et componentibus viris taliter concordassent, quod predictus magister Petrus item Stephanus et Nieolaus filii sui quandam possessionem ipsius Nicolai Capulnas-Sary vocatam in comitatu de Barana existentem sibi in divisione devolutam pro pecunie quantitate videlicet quantum de ipsis centum marcis ipsos tangere dinosceretur, scilicet pro septuaginta quinque marcis, predictus vero Paulus filius eiusdem magistri Petri quandam terram suam Teuteus vocatam in commetaneitate eiusdem possessionis Capulnas-Sary adiacentem similiter pro