Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
et ad huiusmodi suorum verborum corroboracionem tam ipsum privilégium falsum ipsius ecclesie Agriensis quam privilégium dicti comitis Pauli iudicis curie regie exinde confectum in specie nobis presentavit; quibus visis nos qui . . dictam causam in eodem statu . . ad octavas Assumcionis virginis . . et abhinc ad congregacionern nostram universitati nobilium comitatuum de Zemlyn et de "Wng sabbato proximo ante quindenas festi nativitatis beate Marié virginis prope civitatem Patak celebratam, et de ipsa congregacione nostra visis quibusdam literis privilegialibus . . Bele . . regis, quod Ladislaus filius Emerici de Chastolch per ipsum Jacobum filium Zowchwk ordine iudiciario expulsus exkibuerat, ad octavas festi Omnium Sanctorum post se se subsequentes prorogassemus, tandem ipsis octavis festi Omnium Sanctorum advenientibus, predictus Ramacha . . ab una, pro iamdicto Jacobo ipse Zowchwk . . parte ab altéra nostrum iudiciariam conspectum adierunt, nosque dum unacum baronibus et nobilibus regni ad deliberacionem huius cause sedissemus . . decrevimus iudicando: quod quia Andreas Matlieus Jacobus et Stephanus filii Andornuk, Stephanus et Ladislaus filii Mark contra Thomam filium Simonis in facto promemorate . . terre ut actores, pro quibus ipse Zowchwk filius Johannis . . comparendo preallegatum privilégium loquens de ipso capitulo Agriensi cuius vigore dicti filii Andornuk et filii Mark dictam particulam terre nomine emticii optinere nitebantur, in figura iudicii comitis Pauli antedicti a Thoma prenotato exhibuerat, et pro ipsius privilegii falsitate sentenciam super capitis et omnium possessionum . . eorumdem filiorum Andornuk et filiorum Mark velut falsarum literarum portatorum amissionem reportarat, convicti habebantur; in cuius cause longinquo processu dictus Jacobus filius Zowchwk nec per se nec per aliquem hominem suum vei procuratorem legitimum contra eosdem filios Andornuk et filios Mark cum quibus in una et eadem linea generacioni fuisse et de uno avo descendisse forent et existunt, dictam particulam terre suam esse hereditariam prohibuisse aut protestasse, et eisdem ne ipsam particulam terre mediante ipso privilegio requirerent in nullo contradixisse reperiebatur, licet literas nostras et capituli ecclesie Agriensis protestatorias et prohibitorias ut pre-