Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

auri nove fodine molendinum suum babitum in sua possessione Sumberg vocata nimium perturbarent, et ad se usurpare et applicare vellent, quod quidem molendinum idem magister Sebus in horto suorum caulium esse dicit; super quo precipien­tes vobis damus in mandatis, quatenus mox visis presentibus, ad superfíciem terre magistri Sebus Sumberg vocate accedatis, et ipsum molendinum in quali loco vei inter metam cuius pos­sessionis est carpentatum revidendo, nobis ad vestram fi deli ta­téin in literis vestris demandetis. Dátum in Sancto Martino in insula, secundo die beati Lucbe evangeliste, anno domini M m 0 CCC m o XXXmo nono. Ego igitur cupiens exsequi pre­cepta omnia ut teneor, accessi super terram ipsius magistri Sebus predictam, respiciens diligenter vidi tali modo, quod mo­lendinum et ea que ad ipsum pertinent, sunt inter metam Sumberg possessionis magistri Sebus, utrimque secus meatum rippe et silve inagne, tamen loca terre ubi molendinum babe­tur carpentatum, fuerunt et ad presens sunt in culturis et labo­ribus aratri, nam ibique habetur fenetum et bortus olerum seu caulium, et in loco inferiori ipsius molendini eciam prius fűit molendinum, ubi locus eius ad presens designatur. Dátum in Cbukarfolva, die dominica proxima ante octavas festi Omnium Sanctorum. Nos igitur visis et perlectis eiusdem magistri Tbome vicarii sepedicti domini prepositi, considerantesque scripta eius­dem in eisdem literis nobis directis esse digna et vera, dictum molendinum et loca eiusdem ac ad eadem pertinencia, prout extitit cognita pertinere ipsi magistro Sebus iure bereditario eo modo sine preiudicio iuris alieni tradentes statuimus, prout est nostrum facere eidem magistro Sebus; precipientes dando in mandatis iudici Konus nove aurifodine ac aliis omnibus quibuslibet de eadem, ut sine consensu eiusdem magistri Sebus ipsum molendinum uti non presummant. Dátum in "Wyssegrad, anno et termino prenotatis. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt, N. E. A. 324. 2. dipl. lt. 3264. Közli : Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents