Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

predictö termino reportacionis seriei premissorum occurrente, predicte partes ad nostram personaliter accedentes presenciam, nobis literas prenominati capituli Budensis super premissa inquisicione confectas demonstrarunt, in quibus reperimus con­tineri, quod prenominati Petrus filius Dominici et Thomas dictus Pygyer homines regii unacum Ladislao presbitero ca­nonico capelle beate Marié virginis et magistro Petro socio et concanonico eiusdem capituli . . in prescriptis octavis festi beati Michaelis archangeli nunc proxime preteritis super faciem dicte possessionis Sorwl vocate in comitatu Albensi existentis acce­dendo, convocatis vicinis et commetaneis suis universis . . non tamen a cognatis et proximis utrarumque parcium, hanc de premissis scivissent et investigassent veritatem, quod possessio Sorwl non una esset, due essent et fuissent, et cum certis metis et terminis ab invicem extitissent separate, quarum una a parte meridionali existens eidem Lukachio iure hereditario pertineret et suis predecessoribus pertinuisset ab antiquo, et quod predictus Lukachius non iobagio avi predicti Ladislai íilii Johannis nec eiusdem Ladislai fuisset, sed tamquam no­bilis vicinus eiusdem liberaliter et voluntarie pro stipendio eidem servivisset, neque centum marcarum damna eidem intu­lissct, Quarum literarum inquisicionalium visis et perlectis continenciis, cum inter partes iudicium et iusticiam in premis­sis facere voluissemus, predicte partes se ad pacis reformacio­nem a nobis permitti postularunt, quas nos permisimus ad ipsius pacis unionem faciendam; tandem sepedicte partes ad nostram personaliter redcuntes presenciam nobis communiter . . retulerunt, quod ipsi super omnibus premissis causis et aliis iniuriis . . usque nunc inter ipsos habitis et illatis composicione et ordinacione proborum et nobilium virorum interveniente taliter concordassent. . quod quia idem Ladislaus filius Jo­hannis predictarum duarum possessionum Sorwl vocatarum unam, a parte meridionali existentem, quam series dictarum literarum capituli Budensis inquisicionalium predictö Luka­chio íilio Bulchu iure hereditario pertinere et suis predecesso­ribus pertinuisse et certis metis ac terminis a predicta sua possessione Sorwl vocata distinctam esse declararet, eidem Lu­kachio íilio Bulchu iure et legitime . . iure hereditario agno-

Next

/
Thumbnails
Contents