Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

sente magistro Petro filio Georgii de Sowar et Dominico fratre Bochou procuratore magistri Ladislai filii Johannis filii eius­dem Georgii de eadem Sowar . . coram nobis significare cura­vit, quod ipse in salso puteo de dicta Sowar et de . . proventi­bus eiusdem singulis septimanis die sabbati quinque fertones denariorum pro tempore currencium et dimidium cubulum salis eiusdem putei pro coquina sua percipere deberet iure perpetuo, mediantibus efficacibus instrumentis, et ex instanti ad corrobo­racionem suorum verborum exliibuit nobis quasdam literas privilegiales . . capituli Strigoniensis ecclesie et eciam literas nostras . . in quarum continenciis reperimus . . quod predictus magister Petrus filius Sjnka de dicto salso puteo et de reddi­tibus eiusdem singulis ebdomadis quinque fertones denariorum et médium cubulum salis modo premisso percipieridi habét facultatem, que omnia prefatus magister Petrus filius Georgii de eadem Sowar et Dominicus procurator magistri Ladislai . . similimodo ore proprio affirmarunt. , Dátum quarta die con­gregacionis nostre predicte, loco memorato, anno domini Mil­lesimo OCCmo XXXmo nono. Hátlapján gyíirűs pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban, a Soós cs. lban. 389. 1339. sept. 13. Gömör vármegye alispánja és bírótársai előtt Jenei Miklós azt, hogy rokonának Petőnek birtokrészét zálog­ban bírja, okirattal igazolja. Nos Jacobus et Johannes magistri vice Wyllermi pala­tini comites et quatuor iudices nobilium de comitatu Gumu­riensi damus pro memória, quod cum nos sigillum nostrum Petheu filio Pauli de Jene ad citandum Nicolaum fratrem suum misissemus, idem Petheu ad nos rediens nobis retulit, quod licet sigillum nostrum ad citandum ipsum Nicolaum no­strum (így) receperit, tamen quia porcio possessionaria ipsius Nicolai apud ipsum Petheu mediantibus literis capituli eccle­sie Agriensis esset pignori obligata, pro eo in faciem ipsius possessionis Jene non citasset, quas quidem literas capituli AN.TOUKORI OKMÁNYTÁR III. KÖT. 38

Next

/
Thumbnails
Contents