Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

eommetaneis eiusdem per ipsos tunc ut premissum est inibi legitimé convocatis ac ab aliis diligenter inquirendo, talem sci­vissent veritatem, quod ipsa possessio Zabragb eiusdem Ladi­slai esset et fuisset hereditaria, et quia eandem ipsius Ladislai fuisse invenissent, ideo eandem presentibus partibus et dictis vicinis . . ac simulcum eisdem iuxta regni consvetudinem tali­ter mensurassent, quod eandem possessionem Zabragb quoad terras in longitudine ad treeentos et nonaginta ample­xus regales, in latitudine autem ad ducentos minus quinque amplexus, item eandem possessionem quoad quandam parti­culam silve salicee que a plaga meridionali adiaceret, ad longi­tudinem ad centum et triginta amplexus regales, ad latitudi­nem autem ad sexaginta duos amplexus, item silvam iliceam que eandem ubique circumdaret in longitudine ad treeentos septuaginta tres amplexus regales, in latitudine vero ad sexaginta quinque amplexus absque locis sessionalibus eius­dem extendi dinosceretur. Eademque possessio Zabragb fluvium Tycie intra eandem silvam iliceam adiaceret, que eciam quadam piscina Murutbua novem tracciones piscium vulgo tanya vocate, quarum una dimidietas dicti Ladi­slai, alia vero dimidietas ipsorum Tbome Dominici Zebegneu et Nicolai fore dinosceretur, ac eciam quadam clausura piscium utiliter decoraretur, eandem nihilominus possessionem Ladi­slaus íilius Andree de Bocbka racione remocioris linee genera­cionis in facie comparendo, ab alienacione eiusdem eun­dem Ladislaum filium Nicolai prohibuisset; cuius quidem pos­sessionis Zabragb negocio peracto, octavo die ipsi homines regii et capituli prenotati cum dictis partibus accessissent ad faciem dicte possessionis Kerezthur, et cum dimidietatem eius­dem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legiti­mis convocacionibus factis et eisdem presentibus dictorum Tbome Dominici Zebegneu et Nicolai, mensurare, mensuran­doque estimare et estimando in concambium preseripte pos­sessionis Zabragb tradere voluissent, tandem Martinus filius Dionysii personaliter, et Yalentinus íilius Ladislai filii eiusdem Dionysii ac Clara filia sua qui pubere seu pueri nondum legi­timati nobiles de eadem Kereztbur, et ibi comparentes per Johannem filium Aba de Abahaza proximum suum tanquam

Next

/
Thumbnails
Contents