Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

tempore predictorum Beke et Stephani filiorum Michaelis fuissent nominate; quibus perceptis idem Stephanus filius Mi­chaelis personaliter adherens quasdam privilegiales literas dicti domini nostri Karoli regis anno domini M m o CCC m o XX 1110 septimo confectas nobis exhibebat, in quibus continebatur, quod quia domini regis et capituli Castriferrei homines pre­dictam possessionem Mykofelde vocatam sub nomine heredi­tarie possessionis predictorum Beke et Stephani filiorum Mi­chaelis in duobus locis seu particulis existentem et inventam, unam iuxta Gungus Yiragusberk dictam, aliam Hermaniha­razthkuz vocatam ad eandem Yiragusberk pertinentem con­vocatis vicinis et commetaneis suis reambulassent et cum omnibus . . pertinenciis predictis Beke et Stephano filiis Mi­chaelis nemine contradictore existente perpetuo possidendam statuissent, ideo dictus dominus rex ipsam possessionem Miko­felde cum ad ipsam pertinentibus eidem Beke et Stephano auctoritate regia confirmasset, dicens insuper idem Stephanus filius Michaelis quod predicte terre Mykofelde Yiragusberk et Hermaniharazthkuz vocate, non inter metas terrarum ad ipsas decem et octo mansiones pertinencium adiacerent nec ad ipsas pertinentes essent, sed per se sub metis distinctis et sibi lie­reditarii iuris titulo et nomine ac more aliorum regni nobilium pertinentes existerent ac fuissent ab antiquo; unde cum eun dem Andreám filium Michaelis de eo, quare tempore statucio­nis et reambulacionis predictarum possessionum eisdem Beke et Stephano filiis Michaelis secundum tenorem dicti privilegii regalis facte eidem statucioni in nullo contradixerit, quesivis­semus, idem Andreas filius Michaelis eidem reambulacioni et statucioni possessionarie per dissipacionem ex parte filiorum Herrici sibi illatain se interesse et propter hoc ipsam contra­diccionem facere non potuisse allegabat. Nos igitur audita huiusmodi allegacione dicti Andree filii Michaelis, predictam sentenciariam adiudicacionem eorumdem comitis vicecomitis et iudicum nobilium predicti comitatus Castriferrei, quam re­spectu predictarum privilegialiuni literarum regalium ipsi protulisse perpendebantur, omnino postergantes et in nihilum redigentes, contra Andreám filium Michaelis prenotatum de premissis parcium altercacionibus per viam iudicii infrascripti

Next

/
Thumbnails
Contents