Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

faciem dictarum possessionum Zechan et Warad vocatarum sub uno usu et in contigua vicinitate existencium accessissent et ambas contratas et vicos earum per latitudinem iuxta se­riem dictarum literarum comitis Pauli composicionalium per partes ibi exhibitaruin unacum aliis probis viris per partes adductis presentibus eodem comite Dominico íilio Leonardi legitimo procuratore ipsius Tliome woyuode et filiorum suo­rum ac prenominatis magistro Petro et filiis suis prelibatis. . in duas partes divisissent coequales metis undique infrascri­ptis ab invicem sequestrando, quarum unam medietatem quam iidem magister Petrus et filii sui pro se recepissent eisdem . . aliam vero medietatem ipsi Thorne woyuode et filiis suis heredi­busque eorumdem.. reliquissent perpetuo possidere. Mete autem ipsius possessionarie divisionis prout iidem homines regii et no­strum testimonium ac partes prenotate nobis concorditer retule­runt hoc ordine distinguntur: quod primo ambas contratas et vicos dicte possessionis Zechan per latitudinem in duas partes divisissent et duabus metis terreis ab invicem sequestrassent, quarum duarum metarum unam a meridie et secundam ad se­ptemtrionem erexissent, ipsarum enim ambarum contratarum et vicorum medietatem a parte occidentis ex parte fluvii Ipul adiacentem iidem magister Petrus et filii sui pro se benivole recepissent, aliam medietatem earumdem ambarum contratarum et vicorum a parte orientis existentem ipsis Thome woyuode et filiis suis reliquissent, deinde ad terras arabiles eiusdem pos­sessionis Zechan ad partém septemtrionalem versus commeta­neitatem terre Nicolai filii Tomb Peschan vocate accessissent et in ipsa commetaneitate ipsius terre Peschan ab ipsa parte septemtrionali unam metam terream erexissent, deinde versus meridiem per ipsas terras arabiles egrediendo directe venit ad quoddam pratum et per médium ipsius prati ubi unam metam terream erexissent transit et pervenit ad silvam ubi in arbore tulfa per modum circuli metam assignassent, abinde ipsam sil­vam directe ad eandem partém meridionalem transeundo venit ad secundam arborem tulfa in qua per modum circuli metam assignassent, deinde iuxta ipsam silvam seu nemus et inter planiciem ad orientem venit ad priorem metam terream qua ipsa villa esset separata, abhinc per médium dicte ville Zechan ANJOUKORI OKMÁNYTÁR III. KÖT. 4

Next

/
Thumbnails
Contents