Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
liomo domini regis presente testimonio dieti capituli statueret perpetuo possidendas; ita tamen, quod prefatam possessionaí'iani porcionem per prefatum Bedes memorato Iwan íilio "Dyonisii premisso modo traditam estimaret, et eius medietatem idem Yalentinus dum posset pro medietate rerum in quibus estimaretur pro se redimendi liberam haberet facultatem. Et quia dictus Deseu íilius Iwan in redemcione preíate possessionarie porcionis pro ipsis rebus parorfanalibus et quarta puellari cedentis, sedecim marcas plene solvisse ex tenore literarum privilegialium dicti domini archiepiscopi repertus extitisset, ipsique íilii Iwan predictas duodecim marcas quibus adhuc eidem Yalentino ad computum predictarum decem et octo marcarum se debitores esse asseruissent, in promtis denariis se solvere non posse, sed pro octo marcis earum scilicet medietate redemcionis dicte possessionarie porcionis in racionem predictarum rerum parorphanalium et quarte puellaris cedentis de eadem porcione, et pro residuis quatuor marcis de aliis possessionariis porcionibus ipsorum se daturos asseruissent, ideo iidem domini regis et capituli homines eandem possessionariam porcionem pro ipsis rebus parorfanalibus et quarta puellari cedentem in duas dividerent partes coequales, quarum unam partém iidem filii Iwan presentibus eisdem domini regis et capituli hominibus pro ipsis octo marcis quibus ipsi ad racionem predictarum decem et octo marcarum debitores extitissent, eidem Yalentino statuerent, aliam vero partém eiusdem pro se ipsis reservarent, pro ipsis autem residuis quatuor marcis in complecionem predictarum decem et octo marcarum cedentibus, de alia possessionaria porcione eorumdem in divisione eis cessa, legitinia estimacione prehabita, absque aliquo impedimento ipsi Yalentino dare deberent, qui si non darent, penam ad hoc iuxta continenciam dictarum literarum nostrarum composicionalium assumtam incurrerent eo facto, metis tamen novis predictas parcium possessionarias porciones tunc sequestrando; et post hec seriem premissorum . . partes in literis dicti capituli Nitriensis octavo die termini dicte ultimé iuramentalis deposicionis nobis reportarent. Quorum quidem proborum virorum premissum totum arbitrium in omni sui parte rite et legitime prolatum fuisse et esse presencium patrocinio