Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

aciem possessionis Toxum prenominate, et eandem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legitimis convocacioni­bus factis et eisdem presentibus, specialiterque presente ma­gistro Emirico filio Pauli castellano de Syruk et officiale de We­cbyk, per suas veras metas et antiquas, novas metas iuxta vete­res et signa infra declaranda, ubi necesse fuisset erigendo, ream­bulasset, reambulatamque resignasset eidem magistro Stephano sicut suum ius perpetuo possidendam nemine contradictore apparente; et prefatus homo noster similiter coram nobis com­parendo, premissa sic sicut idem homo vester nobis consequen­ter affirmavit; mete autem et signa quibus iam dicta jíossessio Toxun ab aliorum vicinorum possessionibus distingitur . . hoc ordine procedunt: prima enim meta incipit a plaga orientali iuxta metas nobilium de Tyzazalowk inter duo promontoria vulgo kolm vocata, et procedit ad plagam meridionalem, ubi currit per quoddam lutosum pratum ad plagam occidentalem quod vulgo Rethfenek dicitur, et currit versus plagam septem­trionalem, venit ad quandam metam terream ad instar prime mete erectam, idest directe primam metam ubi inspicerat (így) respicientem, a qua ad eandem plagam septemtrionalem procedendo intrat in quandam metam aque vulgo Nyakaser vocatam, in quo quidem meatu ad eandem plagam septemtrio­nalem supracurrendo, intrat ad prescriptum lacum Myruhtu, quem quidem lacum versus eandem plagam transeundo currit per quoddam pratum et iungit quemdam alium lacum vulgo Lepento vocatum, quem quidem lacum inter caput seu origi­nem et latitudinem suam similiter ad eandem plagam trans­eundo, currit modicum et transit inter duos lacus vulgo Inevv­thow et Erdewtliow nuncupatos ad eandem plagam septemtrio­nalem, in cuius quidem lacus Erdevtow a eapite reflectitur ad plagam occidentalem et per modicum spácium currendo in inferiori parte silve Kywid vocate intrat in fluvium Tycie et in medio eiusdem fluvii Thicie amittit metas dicte possessionis Wechek vocate, in quo quondam meatu fluvii Thycie infra per meatum suum currendo, iungit quandam insulam Toxunzyghe­the vocatam, que remanet omnino intra metas possessionis Toxun, a qua adbuc in medio meatus ipsius fluvii similiter infra currendo, amittit quendam lacum Sulmusliorka vocatum,

Next

/
Thumbnails
Contents