Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

350. 1339. Torda, jan. 13. Tamás erdélyi vajda előtt Gerendi Péter jia Miklós figedi birtokrészéről, Figedi Máté jia Miklós pedig Gerendi Miklósnak akárhol találtató javaiban bírt részéről egymás javára lemondanak. Nos Thomas woyvoda Transsilvanus et comes de Zo­nuk . . significamus . . quod in congregacione nostra generáli unacum nobilibus regni partis Transsilvane in octavis Epipha­nie domini Torde celebrata, Nicolaus filius Mathei de Fygud velui actor ab una, item comes Nicolaus filius Petri de Gerend proximus eiusdem parte ab altéra coram nobis . . constituti . . sunt confessi, quod licet matéria quescionis inter ipsos super facto divisionis possessionarie seu possessionum coram nobis extiterit ventilata, tamen propter perpetue pacis stabilitatem.. in talem unionem pacis et perpetuam divisionem possessiona­riarn devenissent. . quod idem comes Nicolaus filius Petri tum ob pacis solidioris effectum premisse, tum eciam dileccionis favorem, quem in eodem Nicolao filio Mathei proximo suo gerit et inducit, possessionariam porcionem suam totalem in eadem possessione Fygud vocata ipsum contingentem, cum omnibus . . pertinenciis . . eidem Nicolao filio Mathei proximo suo et per eum suis posteritatibus dedisset . . perpetuo iure . • possidendam . . ipse vero Nicolaus filius Mathei e converso suas iporciones possessionarias in possessionibus dicti comitis Nicolai filii Petri de Gerend . . in quibuscunque . . comitati­bus situatis ipsum iure contingentes habitas, divisione perpe­tuaria cum omnibus utilitatibus suis . . similiter dedisset et . . resignasset comiti Nicolao filio Petri proximo suo et per eum suis posteritatibus . . iure perpetuo . . possidendas . . Dátum die et loco prenotatis, anno domini Millesimo CCC° XXX™° nono. A pecsét piros selyemzsinóron függ ; eredetije az orsz. lt. kincst-. oszt. N. R. A. 941. 7. dipl. lt. 3209. Közli: Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents